DE EPISTOLA B. PAULI AD TITUM.

[Cap. I.] Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem; non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum : sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, ampiectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Et post aliquos versus: Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, non intendentes Judaicis fabulis, et mandatis hominum aversantium se a veritate. Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum: sed inquinatae sunt et mens eorum, et conscientia. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant; cum sint abominati et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.

[II.] Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam. Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia. Anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non vino multo servientes, bene docentes, ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios diligant, prudentes, castas , domus curam habentes, benignas, subditas suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei. Juvenes similiter hortare ut sobrii sint. In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina, in integritate, in gravitate. Verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis . Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. Apparuit enim gratia Dei salvatoris omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.

[III.] Admone illos, principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Et post paucos versus: Fidelis sermo est; et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus. Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles et vanae. Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit proprio judicio condemnatus.