DE EPISTOLA AD HEBRAEOS

[Cap. III.] Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Participes enim Christi effecti sumus; si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus, dum dicitur, Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in exacerbatione.

Et post paucos versus [IV.]: Timeamus ergo, ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admixtus fidei ex iis quae audierunt. Et alio loco: Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit coelos, Jesum filium Dei, teneamus confessionem. Et post tres versus: Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.

Et paulo post [VI.]: Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius; qui ministrastis sanctis, et ministratis. Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum qui fide et patientia haereditabunt promissiones. Et post septem versus: Homines enim per majorem sui jurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est juramentum.

Et post aliquantum [X.]: Teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), et consideremus invicem in provocationem charitatis et bonorum operum: non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam; sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur hostia pro peccatis. Terribilis namque quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. Irritam quis faciens Legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus moritur testibus: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem Testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? Scimus enim qui dixit, Mihi vindictam, et ego reddam ; et iterum, Quia judicabit Dominus populum suum. Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum. Et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti. Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Adhuc enim modicum aliquantulumque, qui venturus est veniet, et non tardabit. Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animae meae.

Et aliquanto post [XII.]: Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum: qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis adversum peccatum repugnantes: et obliti estis consolationis, quae vobis tanquam filiis loquitur dicens, Fili mi, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris dum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. In disciplina perseverate; tanquam filiis vobis offert se Deus. Quis enim filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes; ergo adulteri, et non filii estis. Deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et verebamur: non multo magis obtemperabimus Patri spirituum; et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos; hic autem ad id quod utile est, in recipiendo sanctificationem ejus. Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pecatissimum exercitatis per eam reddet justitiae. Propter quod remissas manus et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris; ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Contemplantes ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi: ne quis fornicator, aut profanus, ut Esau, qui propter unam escam vendidit primitiva sua.

Et alio loco [XIII.]: Charitas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis. Mementote vinctorum, tanquam simul vincti, et laborantium, tanquam et ipsi in corpore manentes. Honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus: fornicatores enim et adulteros judicabit Deus. Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus. Ipse enim dixit, Non te deseram neque derelinquam: ita ut confidenter dicamus, Dominus mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo. Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Jesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula. Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini ejus. Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. Obedite praepositis vestris, et subjacete eis; ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri: ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes; hoc enim non expedit vobis. Orate pro nobis. Confidimus autem, quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.