DE EPISTOLA I PETRI.

[Cap. 1.] Modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio vestrae fidei multo pretiosior sit auro, quod per ignem probatur. Et alio loco: Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam, in revelatione Jesu Christi: quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis, sed secundum eum qui vocavit vos sanctum, ut et ipsi in omni conversatione sancti sitis; quoniam scriptum est, Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. Et post aliquos versus: Animas vestras castificantes in obedientia charitatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius, renati .

Et post paucos versus [II.]: Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes rationabile sine dolo lac concupiscite. Et post paululum: Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam. Conversationem vestram inter Gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes glorificent Deum in die visitationis. Subjecti estote omni humanae ordinationi propter Deum; sive regi, quasi praecellenti; sive ducibus, tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate. Servi, subditi estote in omni timore dominis vestris; non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens injuste. Quae enim gloria est , si peccantes et colaphizati suffertis? Sed si bene facientes patimini, et patienter sustinetis; haec est gratia apud Deum. In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste . Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus, hujus livore sanati estis. Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.

Et alio loco [III.]: Similiter et mulieres subditae sint viris suis, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, considerantes in timore castam conversationem vestram. Quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus: sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti ac modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectae propriis viris: sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans. Cujus estis filiae bene facientes, et non timentes ullam perturbationem. Viri similiter cohabitantes, secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tanquam et cohaeredibus gratiae vitae, ut non impediantur orationes vestrae. In fide autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti , humiles: non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes; quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. Qui enim vult vitam diligere, et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. Declinet autem a malo, et faciat bonum; inquirat pacem, et sequatur eam. Quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Vultus autem Domini super facientes mala. Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, ut non conturbemini. Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe: sed cum modestia et timore, conscientiam habentes bonam, ut in eo quod detrahunt vobis, confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. Melius est enim benefacientes, si velit Dei voluntas, pati, quam malefacientes.

Et post aliquos versus [IV.]: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis, ut jam non hominum desideriis, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, ebrietatibus , et illicitis idolorum cultibus. Et post aliquos versus: Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. Ante omnia mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes: quia charitas operit multitudinem peccatorum. Hospitales invicem, sine murmuratione. Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus, per Jesum Christum Dominum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Charissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit; nolite pavere quasi aliquid novi vobis contingat: sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis : quoniam quod est honoris, gloriae, et virtutis Dei, et qui est ejus spiritus, super vos requiescet. Nemo autem vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine; quoniam tempus est ut incipiat judicium de domo Dei. Si autem primum a vobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? Itaque et ii qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.

[V.] Seniores ergo qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum, qui et ejus quae in futuro revelanda est gloriae communicator, pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontance secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie; neque ut dominantes in cleris, sed formae facti gregis ex animo. Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam. Similiter, adolescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate; quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum; quoniam ipsi cura est de vobis. Sobrii estote, vigilate: quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Cui resistite fortes in fide, scientes eamdem passionem ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri. Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos, ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.