DE EPISTOLA II PETRI.

[Cap. I.] Per quem maxima nobis et pretiosa promissa donavit, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes ejus quae in mundo est concupiscentiae corruptionem. Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem; in virtute autem, scientiam; in scientia autem, abstinentiam; in abstinentia autem, patientiam; in patientia autem, pietatem; in pietate autem, fraternitatis amorem; in amore autem fraternitatis, charitatem. Haec enim vobis cum adsint et superent, non vacuos, nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione . Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. Quapropter, fratres, magis satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non peccabitis aliquando.

Et post paululum [II.]: Sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis, et eum qui emit eos, Deum negabunt , superducentes sibi celerem perditionem. Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur, et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Quibus judicium jam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat. Et alio loco: Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos. Magis autem eos qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant, dominationemque contemnunt: audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere , blasphemantes. Ubi angeli fortitudine et virtute cum sint majores, non portant adversus se exsecrabile judicium. Hi vero velut irrationabilia pecora naturaliter in captionem et perniciem, in iis quae ignorant blasphemantes, in corruptione sua peribunt, percipientes mercedem injustitiae, voluptatem existimantes diei delicias, coinquinationes et maculae deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum, oculos habentes plenos adulterii et incessabilis delicti, pellicientes animas instabiles, cor exercitatum in avaritia habentes, maledictionis filii, derelinquentes rectam viam erraverunt. Et post paucos versus: Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriae, eos qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur, libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis. A quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur; facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. Contigit enim illis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum; et, Sus lota in volutabro luti.

Et post aliquantum [III.]: Cum haec omnia dissolvenda sint, quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Dei. Et paulo post: Charissimi, haec exspectantes satagite immaculati et inviolati inveniri in pace, et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitramini. Et alio loco: Vos igitur, fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore traducti, excidatis a propria firmitate. Crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria, et nunc et in diem aeternitatis. Amen.