DE EPISTOLA JACOBI.

[Cap. I.] Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis; scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur: patientia autem opus perfectum patientiam operatur: patientia autem opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei. Postulet autem in fide, nihil haesitans. Qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Non enim aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. Vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis. Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua, dives autem in humilitate sua; quoniam sicut flos feni transiet. Exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. Beatus vir qui suffert tentationem; quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae , quam repromisit Deus diligentibus se. Et post paululum: Nolite itaque errare, fratres dilectissimi. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Et post paucos versus: Scitis, fratres mei dilectissimi: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum, et tardus ad iram. Ira enim viri justitiam Dei non operatur. Propter quod abjicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo: consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis , et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo.

[II.] Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae. Et post aliquos versus: Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se? Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas, Diliges proximum tuum sicut teipsum, bene facitis. Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. Et post paucos versus: Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Superexultat autem misericordia judicio .

Et post aliquantum [III.]: Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Potest etiam freno circumducere totum corpus. Et alio loco: Linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus Deum et Patrem, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. Ex ipso ore procedit benedictio, et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. Et post paucos versus: Quis sapiens et disciplinatus inter vos, ostendat ex bona conversatione operam suam in mansuetudine sapientiae? Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sunt in cordibus vestris; nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, dijudicans sine simulatione . Fructus autem justitiae in pace seminatur facientibus pacem.

[IV.] Unde bella et lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris? Item post paucos versus: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituitur, Et paulo post: Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Subditi ergo estote Deo: resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. Appropinquate autem Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo. Miseri estote, et lugete, et plorate. Risus vester convertatur in luctum, et gaudium in moerorem. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. Nolite detrahere alterutrum, fratres. Et post paucos versus: Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare. Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis, Hodie aut crastino ibimus in civitatem illam, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus; qui ignoratis quid erit in crastinum . Quae est enim vita vestra? Vapor est ad modicum parens; deinceps exterminabitur. Pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit; et, Si vixerimus, faciemus hoc aut illud. Nunc autem exsultatis in superbiis vestris: omnis exsultatio talis maligna est. Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

[V.] Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus . Ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras, qui fraudati sunt a vobis clamant ; et clamor ipsorum in aures Domini sabaoth introiit. Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra. In die occisionis adduxistis , occidistis justum, et non restitit vobis. Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Et paulo post: Patientes estote et vos, confirmate corda vestra; quoniam adventus Domini appropinquavit. Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Et alio loco: Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum: sit autem sermo vester, Est est, Non non; ut non sub judicio decidatis. Tristatur aliquis vestrum? oret: aequo animo est? psallat. Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si in peccatis sit, remittentur ei. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini. Multum enim valet deprecatio justi assidua. Et post aliquot versus: Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.