|
[Cap. I.] Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in
tenebris ambulamus; mentimur, et veritatem non facimus: si autem in
luce ambulamus, sicut et ipse in luce est; societatem habemus ad
invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni
peccato. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus; ipsi nos
seducimus, et veritas in nobis non est. Si confiteamur peccata
nostra, fidelis et justus est, ut remittat nobis peccata nostra , et
emundet nos ab omni iniquitate. Si dixerimus quoniam non peccavimus;
mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.
[II.] Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis: sed et
si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum
justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris
autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et in hoc scimus quoniam
cognovimus eum, si mandata ejus observemus. Qui dicit se nosse eum,
et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.
Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc charitas Dei perfecta est.
In hoc scimus quoniam in ipso sumus; si in eo maneamus . Qui dicit
se in illo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. Et
post aliquot versus: Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum
odit, in tenebris est usque adhuc. Qui diligit fratrem suum, in
lumine manet, et scandalum in eo non est. Qui autem odit fratrem
suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat;
quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus. Et paulo post: Nolite
diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt : quoniam omne quod est
in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et
superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est; et mundus
transit, et concupiscentia ejus. Qui autem facit voluntatem Dei,
manet in aeternum . Et alio loco: Omne mendacium non ex veritate
est.
Et post paululum [III.]: Charissimi, nunc filii Dei sumus,
et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit,
similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est. Et omnis qui
habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.
Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est
iniquitas. Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et
peccatum in eo non est. Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis
qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. Filioli, nemo vos
seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.
Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus
peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.
Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit; quoniam semen ipsius
in eo manet: et non potest peccare; quoniam ex Deo natus est. In
hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est
justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: quoniam
haec est annuntiatio quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum
. Et post paucos versus: Nolite mirari, fratres, si odit vos
mundus. Nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam, quoniam
diligimus fratres: qui non diligit, manet in morte. Omnis qui odit
fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non
habet vitam aeternam in se manentem. In hoc cognovimus charitatem
Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit: et nos debemus pro
fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam mundi , et viderit
fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo,
quomodo charitas Dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus verbo
nec lingua, sed opere et veritate. In hoc cognoscimus, quoniam ex
veritate sumus, et in conspectu ejus suademus corda nostra: quoniam si
reprehenderit nos cor nostrum, major est Deus corde nostro, et novit
omnia. Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam
habemus ad Deum, et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam
mandata ejus custodimus, et ea quae placita sunt coram eo, facimus.
Et hoc est mandatum ejus, ut credamus in nomine Filii ejus Jesu
Christi, et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. Et
qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo. Et in hoc
scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit.
[IV.] Charissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate
spiritus si ex Deo sunt: quoniam multi pseudoprophetae exierunt in
mundum. In hoc cognoscitur spiritus Dei: omnis spiritus qui
confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est; et omnis
spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus,
de quo audistis quoniam venit; et nunc jam in mundo est. Vos ex Deo
estis, filioli, et vicistis eos ; quoniam major est qui in vobis
est, quam qui in mundo. Ipsi de mundo sunt, ideo de mundo
loquuntur, et mundus eos audit. Nos ex Deo sumus: qui novit Deum,
audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. In hoc cognoscimus
spiritum veritatis, et spiritum erroris. Charissimi, diligamus
invicem: quoniam charitas ex Deo est; et omnis qui diligit, ex Deo
natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum,
quoniam Deus charitas est. Et paulo post: Charissimi, si sic Deus
dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo vidit
unquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus
in nobis perfecta est. Item paulo post: Quisquis confessus fuerit
quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo.
Et nos cognovimus, et credidimus charitati quam habet Deus in nobis.
Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et
Deus in eo. In hoc perfecta est charitas Dei nobiscum, ut fiduciam
habeamus in die judicii: quoniam sicut ille est, et nos sumus in hoc
mundo. Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit
timorem: quoniam timor poenam habet. Qui autem timet, non est
perfectus in charitate . Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior
dilexit nos. Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum
oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt,
Deum quem non videt quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus
ab eo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
[V.] Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus
est: et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est
ex eo. In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum
diligamus, et mandata ejus faciamus. Haec est enim charitas Dei, ut
mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt. Quoniam
omne quod natum est ex Deo, vincit mundum. Et post paululum: Haec
est fiducia quam habemus ad eum, quia quodcumque petierimus secundum
voluntatem ejus, audit nos: et seimus quoniam audit nos. Et post
tres versus: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem,
petat , et dabit ei vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum
ad mortem; non pro illo dico ut roget quis . Omnis iniquitas peccatum
est, et est peccatum non ad mortem . Scimus quoniam omnis qui natus
est ex Deo, non peccat; sed generatio Dei conservat eum, et
malignus non tangit eum. Et alio loco: Filioli, custodite vos a
simulacris.
|
|