DE NUMERIS.

[Cap. XXVII.] Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit haereditas. Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. Quod si et fratres non habuerit, dabitis haereditatem fratribus patris ejus. Sin autem nec patruos habuerit, dabitur haereditas iis qui ei proximi sunt: eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi.

Et post multa [XXXV.] Ad unius testimonium nullus condemnabitur. Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis.

Haec de Numeris invenimus, quae inspicienda putavimus. Deuteronomium deinceps considerabimus.