DE EPISTOLA JOANNIS III. |
Charissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, qui testimonium reddiderunt charitati tuae in conspectu Ecclesiae: quos benefacies deducens digne Deo. Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a Gentibus. Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. Et post paululum: Charissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui bene facit, ex Deo est: qui male facit, non vidit Deum. |