DE EPISTOLA JUDAE APOSTOLI.

Subintroierunt enim quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc judicium, impii, Domini nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum dominatorem et Dominum nostrum Jesum Christum negantes. Et paulo post: Hi sunt in epulis suis maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes. Et alio loco: Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes; et os eorum loquitur blasphemiam , mirantes personas quaestus causa. Vos autem, charissimi, memores estote verborum quae praedicta sunt ab Apostolis Domini nostri Jesu Christi, qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietate . Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes. Vos autem, charissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu sancto orantes, ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi, in vitam aeternam. Et hos quidem arguite judicatos; illos vero salvate de igne rapientes: aliis autem miseremini in timore, odientes et eam quae carnalis est, maculatam tunicam.