DE DEUTERONOMIO.

[Cap. I.] Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam; quia Dei judicium est.

Et plurimis interpositis, ubi Decalogum repetit [IV.] Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis: ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminae; similitudinem omnium jumentorum quae sunt super terram, vel avium sub coelo volantium; atque reptilium quae moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis; ne forte oculis elevatis ad coelum videas solem et lunam, et omnia astra coeli, et errore deceptus adores, et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quae sub coelo sunt. Et paulo post: Cave, inquit, ne quando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum; et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quae fieri Dominus prohibuit: quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator.

Et alio loco [V.]: Non habebis deos alienos in conspectu meo. Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium quae in coelo sunt desuper, et quae in terra deorsum, et quae versantur in aquis sub terra. Non adorabis ea, neque coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem, iis qui oderunt me; et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus praecepta mea. Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus, qui super re vana nomen ejus assumpserit. Et post paululum: Honora, inquit, patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus; ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non occides, neque moechaberis, furtumque non facies, nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Non concupisces uxorem proximi tui, non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quae illius sunt.

Et alibi in eodem libro [VI.]: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Et paulo post: Cum comederis et saturatus fueris, cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et ipsi soli servies, ac per nomen illius jurabis. Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt: quoniam Deus aemulator, Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terrae. Non tentabis Dominum Deum tuum.

Item paulo post, cum de alienigenis loquitur [VII.]: Neque sociabis cum eis conjugia; filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo. Quia seducet filium tuum ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis: irasceturque furor Domini, et delebit te cito. Quin potius haec facietis eis: aras eorum subvertite, confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite. Et post aliquantulum: Sculptilia eorum igne combures. Non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas; propterea, quia abominatio est Domini Dei tui. Nec inferes quidpiam ex idolo in domum tuam; ne fias anathema, sicut et illud est: quasi spurcitiem detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis; quia anathema est.

Et alio in loco [VIII.]: Observa, et cave ne quando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus, atque judicia, et ceremonias, quas ego praecipio tibi hodie: ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras aedificaveris, et habitaveris in eis; habuerisque armenta et ovium greges, argenti et auri cunctarumque rerum copiam, elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui. Et post paucos versus: Ad extremum, inquit, misertus est tui; ne diceres in corde tuo, Fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt: sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse tibi vires praebuerit.

Et post aliquantum [XI.]: Ut ipsi comedatis, ac saturemini. Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino Deo, serviatisque diis alienis, et adoretis eos; iratusque Dominus claudat coelum.

Et post aliquantum [XII.]: Subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos, super montes excelsos et colles, et subter omne lignum frondosum. Dissipate aras eorum, et confringite statuas; lucos igne comburite, et idola comminuite: disperdite nomina eorum de locis illis. Et quibusdam interpositis, cum de alienigenis loqueretur: Cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introeunte subversae, et requiras ceremonias earum, dicens, Sicut coluerunt gentes istae deos suos, ita et ego colam. Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni. Quod praecipio tibi, hoc tantum facito Domino; nec addas quidquam, nec minuas.

[XIII.] Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum; et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi, Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis; non audias verba prophetae illius, aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum, an non, in toto corde et in tota anima vestra. Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete: mandata illius custodite, et audite vocem ejus: ipsi servietis, et ipsi adhaerebitis. Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur; quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti, et redemit de domo servitutis; ut errare te faceret de via quam tibi praeceperat Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui. Si tibi voluerit persuadere frater tuus, filius matris tuae, aut filius tuus, vel filia, sive uxor quae est in sinu tuo, aut amicus quem diligis ut animam tuam, clam dicens, Eamus et sequamur deos alienos, quos tu ignoras et patres tui, cunctarum in circuitu gentium, quae juxta vel procul sunt ab initio usque ad fines terrae; non acquiescas ei, neque audias, neque parcat ei oculus tuus, ut miserearis, et occultes eum: sed statim interficies; sit prius manus tua super eum; et post te omnis populus mittat manum: lapidibus obrutus necabitur, quia te voluit abstrahere a Domino Deo tuo.

Et post paululum [XIV.]: Non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo: quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo.

Et alio loco [XV.]: Si unus, inquit, de fratribus tuis, qui moratur intra portas civitatis tuae, in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit; non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum: sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum quo eum indigere perspexeris. Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo, Appropinquat septimus annus remissionis; et avertas oculos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare; ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum: sed dabis ei; nec ages quidpiam callide in ejus necessitatibus sublevandis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quae manum miseris. Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae: idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra.

Et post aliquantum [XVI.]: Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas, ut judicent populum justo judicio: nec in alteram partem declinent. Non accipias personam, nec munera; quia munera excaecant oculos sapientium, et mutant verba justorum. Juste quod justum est persequeris, ut vivas, et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi. Et post pauca: Non facies tibi, atque constitues statuam, quae odit Dominus Deus tuus.

Item post pauca [XVII.]: Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Dues tuus dabit tibi, vir aut mulier, qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, ut vadant, et serviant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam et omnem militiam coeli, quae non praecepi; et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter, et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israel: educes virum ac mulierem, qui rem sceleratissimam perpetraverunt, ad portas civitatis tuae, et lapidibus obruentur. In ore duorum aut trium testium peribit, qui interficietur. Nemo occidatur uno contra se dicente testimonium. Manus testium prima interficiat eum, et manus reliqui populi extrema mittatur; ut auferas malum de medio tui. Item post aliquantum: Qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis; moriatur homo ille: et auferes malum de Israel; cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.

Et post quaedam interposita, cum de alienigenis admoneret [XVIII.]: Cave, inquit, ne imitari velis abominationes illarum gentium. Nec inveniatur in te, qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem, aut qui hariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria; nec sit maleficus, nec incantator, neque pythones consulas nec divinos, et quaeras a mortuis veritatem. Omnia enim haec abominatur Dominus.

Et post aliquantum [XIX.]: Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati et facinoris fuerit: sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Si steterit testis mendax contra hominem, accusans eum praevaricationis; stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et judicum, qui fuerint in diebus illis: cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium; reddent ei sicut fratri suo reddere cogitavit; et auferes malum de medio tui: ut audientes caeteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere. Non misereberis ejus; sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.

Et alibi in eodem libro [XXI.]: Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris ac matris imperium, et coercitus obedire contempserit; apprehendent eum, et deducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii, dicentque ad eos, Filius noster iste protervus et contumax est, monita nostra audire contempsit, comessationibus vacat et luxuriae atque conviviis: lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur; ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israel audiens pertimescat.

Et post pauca [XXII.]: Non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem, et praeteribis; sed reduces fratri tuo: etiamsi non est propinquus tuus frater, nec nosti eum, duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus; et recipiat. Similiter facies de asino et vestimento, et de omni re fratris tui quae perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo. Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Dominum est qui facit haec. Item post pauca: Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum; ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio et in praeceps ruente. Item paulo post: Si duxerit vir uxorem, et postea eam odio habuerit; quaesieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit, Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem: tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis, qui in porta sunt; et dicet pater, Filiam meam dedi huic uxorem, quam quia odit, imponit ei nomen pessimum, ut dicat, Non inveni filiam tuam virginem: et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis: apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum; condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellae; quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere omni tempore vitae suae. Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas; ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis ejus, et morietur; quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui. Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque moriatur, id est adulter et adultera; et auferes malum de Israel. Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum illa; educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur; puella, quia non clamavit, cum esset in civitate; vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui. Sin autem in agro repererit vir puellam quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum illa, ipse morietur solus: puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus; ita et puella perpessa est: sola erat in agro, clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam. Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum ea, et res ad judicium venerit; dabit qui dormivit cum ea, patri puellae centum siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit eam: non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae. Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.

Et post paululum [XXIII.]: Non erit meretrix de filiabus Israel, nec scortator de filiis Israel. Et post paululum: Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fuges, nec quamlibet aliam rem; sed alieno. Et post paucos versus: Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere; quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. Si nolueris polliceri, absque peccato eris: quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es.

Et paulo post [XXIV.]: Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam, quia animam suam apposuit tibi. Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israel, et vendito eo accipiens pretium, interficietur: et auferes malum de medio tui. Et post paucos versus: Cum repetis, inquit, a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi, non ingredieris domum ejus, ut pignus auferas; sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus; sed statim reddes ei ante solis occasum, ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo. Non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui, sive advenae qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est: sed eadem die reddes ei pretium laboris sui, ante solis occasum; quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet coram te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus; sed unusquisque pro suo peccato morietur. Et post paucos versus: Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris; non reverteris ut tollas illum: sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris; ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. Si fruges colliges olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas; sed relinques advenae, pupillo, ac viduae. Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos; sed cedent in usus advenae, pupilli, ac viduae. Memento quod et tu servieris in Aegypto, et idcirco praecipiam tibi ut facias hanc rem.

[XXV.] Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices; quem justum esse perspexerint, illi justitiae palmam dabunt; quem impium, condemnabunt impietatis. Sin autem qui peccavit dignum viderint plagis; prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus: ita duntaxat, ut quadragenarium numerum non excedant, ne foede laceratus ante oculos tuos obeat frater tuus. Et post paululum: Si habuerint inter se jurgium viri, et unus contra alterum rixari coeperint, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miserit manum, et apprehenderit verenda ejus; abscindes manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia. Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus; nec erit in domo tua modius major et minor. Pondus habebis justum et verum; et modius aequalis et verus erit tibi.

Et post pleraque [XXVII.]: Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponitque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet, Amen. Maledictus qui non honorat patrem suum et matrem: et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui errare facit caecum in itinere: et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui pervertit judicium advenae, pupilli, et viduae: et dicet omnis populus, Amen. Maledictus omnis qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suae: et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus, Amen. Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus, Amen.

Huc usque de libris Moysi quae visa sunt ponenda, posuimus. In his vero quae sequuntur et appellantur, Jesu Nave, Judicum, Regnorum, Paralipomenon, rerum gestarum potius historia legitur quam praecepta vivendi. Haec tamen paucissima de libro Jesu Nave praetereunda in hoc opere non putavi.