DE JESU NAVE.

[Cap. XXII.] Revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem: ita duntaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem, quam praecepit vobis Moyses servus Domini; ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhaereatisque ei, ac serviatis ei in omni corde et anima vestra.

Et in alio loco [XXIII.]: Ne postquam intraveritis, inquit, ad gentes quae inter vos futurae sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos: sed adhaereatis Domino Deo vestro, quod fecistis usque in diem hanc.

De libro autem Psalmorum multa ponenda sunt, quamvis eadem saepe repetantur: sed habebo modum, quantum potero, ne hoc opus quod memoria maxime tenendum est, in nimiam longitudinem pergat.