DE PROVERBIIS.

[Cap. I.] Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae. Et post quatuorderim versus, cum de homicidis loqueretur: Ipsi, inquit, contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. Sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt. Item post quatuor versus: Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt, et imprudentes odiunt scientiam? Et post undecim versus: Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universae correptioni meae. Comedent igitur fructus viae suae, suisque consiliis saturabuntur. Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, malorum timore sublato.

Et post tres versus [II.]: Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiae; si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies; quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus scientia et prudentia. Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter: servans semitas justitiae, et vias sanctorum custodiens. Tunc intelliges justitiam, et judicium, et aequitatem, et omnem semitam bonam. Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placuerit; consilium custodiet te, et prudentia servabit te; ut eruaris de via mala, et ab homine qui perversa loquitur. Qui derelinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas: qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis: quorum viae perversae, et infames gressus eorum. Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quae mollit sermones suos, et reliquit ducem pubertatis suae, et pacti Dei sui oblita est.

Et post tredecim versus [III.]: Misericordia et veritas non te deserant: circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui; et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo, et hominibus. Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae. In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. Ne sis sapiens apud temetipsum. Time Deum, et recede a malo. Et post unum versum: Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum. Et post duos versus: Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias; nec deficias, cum ab eo corriperis. Quem enim diligit Dominus, corripit; et quasi pater in filio complacet sibi. Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auro primo fructus ejus: pretiosior est cunctis opibus; et omnia quae desiderantur, huic non valent comparari. Et post decem versus: Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis: Custodi legem atque consilium. Et post novem versus: Noli prohibere benefacere eum qui potest; si vales, et ipse benefac. Ne dicas amico tuo, Vade, et revertere, et cras dabo tibi; cum statim possis dare. Ne moliaris amico tuo malum; cum ille in te habeat fiduciam. Ne contendas adversus hominem frustra. Et post septem versus: Illusores ipse deludet, et mansuetis dabit gratiam.

Et post quadraginta tres versus [IV.]: Omni custodia serva cor tuum; quia ab ipso vita procedit. Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. Oculi tui recta videant; et palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viae tuae stabilientur. Ne declines in dexteram aut in sinistram. Averte pedem tuum a malo. Vias enim quae a dextris sunt novit Dominus; perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Ipse autem rectos facit cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.

[V.] Fili mi, attende sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam; ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus. Novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.

Et post nonaginta septem versus [VI.]: Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, ne capiaris nutibus illius. Pretium enim scorti, vix unius est panis: mulier autem viri pretiosam animam capit. Numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae ejus? Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit: furatur enim, ut esurientem impleat animam; deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet. Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam.

Et post quatuor versus [VII.]: Fili mi, custodi sermones meos, et praecepta mea reconde tibi. Serva mandata mea, et vive, et legem meam quasi pupillam oculi tui.

Et post quinquaginta septem versus [VIII.]: Intelligite, parvuli, astutiam; et insipientes, animadvertite. Et post duos versus: Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium . Et post tres versus: Accipite disciplinam meam et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum diligite. Melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis; et omne desiderabile ei non potest comparari. Et post duos versus: Timor Domini odit malum; arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestatur. Et post sex versus: Ego diligentes me diligo; et qui mane vigilant ad me, invenient me. Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et justitia. Melior est fructus meus auro et pretioso lapide, et genimina mea argento electo. In viis justitiae ambulo, in medio semitarum judicii; ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam. Et post viginti tres versus: Beatus homo qui audit me, qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Qui autem in me peccaverit, laedet animam suam. Omnes qui me oderunt, diligunt mortem.

Et post novem versus [IX.]: Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiae. Qui erudit derisorem, ipse sibi facit injuriam; et qui arguit impium, generat maculam sibi. Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te. Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. Doce justum, et festinabit accipere. Principium sapientiae timor Domini, et scientia sanctorum, prudentia.

Et post decem et octo versus [X.]: Non proderunt thesauri iniquitatis; justitia vero liberabit a morte. Et post quatuor versus: Qui congregat in messe, filius sapiens est: qui autem stertit aestate, filius confusionis. Et post quatuor versus: Sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis. Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter: qui autem depravat vias suas, manifestus erit. Qui annuit oculo, dabit dolorem stultus labiis verberabitur. Vena vitae, os justi; et os impiorum operit iniquitatem. Odium suscitat rixas; et universa delicta operit charitas. In labiis sapientis invenietur sapientia; et virga in dorso ejus qui indiget corde. Sapientes abscondunt sapientiam: os autem stulti confusioni proximum est. Et post quatuor versus: Via vitae custodienti disciplinam: qui autem increpationes relinquit, errat. Abscondunt odium labia mendacia. Qui profert contumeliam, insipiens est. In multiloquio peccatum non deerit: qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. Argentum electum lingua justi: cor impiorum pro nihilo. Labia justi erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio. Quasi per risum stultus operatur scelus: sapientia autem est viro prudentia. Quod timet impius, veniet super eum: desiderium suum justis dabitur. Et post duos versus: Sicut acetum dentibus, et fumus oculis; sic piger iis qui miserunt eum. Timor Domini apponet dies; et anni impiorum breviabuntur. Exspectatio justorum, laetitia: spes autem impiorum peribit. Fortitudo simplicis via Domini; et pavor iis qui operantur malum. Justus in aeternum non commovebitur: impii autem non habitabunt in terra. Os justi parturiet sapientiam: lingua pravorum peribit. Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.

[XI.] Statera dolosa, abominatio apud Deum; et pondus aequum, voluntas ejus. Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia: ubi autem humilitas, ibi et sapientia. Simplicitas justorum diriget eos; et supplantatio perversorum perdet illos. Non proderunt divitiae in die ultionis: justitia autem liberabit a morte. Justitia simplicis diriget viam ejus; et in impietate sua corruet impius. Justitia rectorum liberabit eos; et in insidiis suis capientur iniqui. Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit. Et post quinque versus : Qui despicit amicum suum, indigens corde est: vir autem prudens tacebit. Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est animi , celat commissum. Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia. Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo: qui autem cavet laqueos, securus erit. Et post duos versus: Benefacit animae suae vir misericors: qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit. Et post tres versus: Abominabile Domino pravum cor; et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant. Manus in manu, non erit innocens malus: semen autem justorum salvabitur. Et post duos versus: Desiderium justorum omne bonum est: praestolatio impiorum furor. Alii dividunt propria, et ditiores fiunt: alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. Anima quae benedicit, impinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis: benedictio autem super caput vendentium. Bene consurgit diluculo, qui quaerit bona: qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. Qui confidit in divitiis suis, hic corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt. Et post quatuor versus: Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?

[XII.] Qui diligit disciplinam, diligit scientiam: qui autem odit increpationes, insipiens est. Qui bonus est, hauriet a Domino gratiam: qui autem confidit in cogitationibus suis, impie agit. Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur. Et post aliquot versus : Desiderium impii, munimentum est pessimorum: radix autem justorum proficiet. Propter peccata labiorum ruina proximat malo: effugiet autem justus de angustia. De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. Via stulti, recta in oculis ejus: qui autem sapiens est, audit consilia. Et post quatuor versus: Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiae: lingua autem sapientium sanitas est. Labium veritatis firmum erit in perpetuum: qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacem. Dolus in corde cogitantium mala: qui autem ineunt pacis consilia, sequetur eos gaudium. Non contristabit justum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo. Abominatio Domini , labia mendacia: qui autem fideliter agunt, placent ei. Homo versutus celat scientiam: et cor insipientium provocabit stultitiam. Et post duos versus: Moeror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono laetificabitur. Qui negligit damnum propter amicum, justus est: iter autem impiorum decipiet eos. Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium. In semita justitiae vita: iter autem devium ducit ad mortem.

[XIII.] Filius sapiens, doctrina patris: qui autem illusor est, non audit cum arguitur. De fructu oris sui homo saturabitur bonis: anima autem praevaricatorum iniqua. Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur. Verbum mendax justus detestabitur: impius autem confundit et confundetur. Justitia custodit innocentis viam: impietas vero peccatores supplantat. Est quasi dives, cum nihil habeat; et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. Redemptio animae viri, divitiae suae: qui autem pauper est, increpationem non sustinet. Lux justorum laetificat: lucerna impiorum exstinguetur. Later superbos semper jurgia sunt: qui autem agunt cuncta consilio, reguntur sapientia. Substantia festinata minuetur: quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. Spes quae differtur, affligit animam: lignum vitae desiderium veniens. Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet praeceptum, in pace versabitur. Lex sapienti fons vitae, ut declinet a ruina mortis. Doctrina bona dabit gratiam: in itinere contemptorum vorago. Et post aliquot versus : Qui parcit virgae suae, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit. Justus comedit, et replet animam suam: venter autem impiorum insaturabilis.

Et post duos versus [XIV.]: Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicietur ab eo qui infami graditur via. In ore stulti virga superbiae: labia sapientium custodiunt eos. Et post duos versus: Testis fidelis non mentietur: profert mendacium testis dolosus. Quaerit derisor sapientiam, et non invenit: doctrina sapientium facilis. Vade contra virum stultum, et nescito labia imprudentiae . Sapientia callidi est intelligere viam suam; et imprudentia stultorum errans. Stultus illudet peccatum: inter justos morabitur gratia. Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. Domus impiorum delebitur: tabernacula vero justorum germinabunt. Est via quae videtur homini justa; novissima autem ejus deducunt ad mortem. Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Et post tres versus: Sapiens timet, et declinat malum: stultus transilit, et confidit. Impatiens operabitur stultitiam; et vir versutus odiosus est. Et post quatuor versus: Qui despicit proximum suum, peccat: qui autem miseretur pauperis, beatus erit. Errant qui operantur malum: misericordia et veritas praeparant bona. In omni opere erit abundantia: ubi autem verba sunt plurima, frequenter egestas. Et post quatuor versus: In timore Domini fiducia fortitudinis; et filiis ejus erit spes. Timor Domini fons vitae, ut declinet a ruina mortis. Et post duos versus: Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam. Vita carnium sanitas cordis: putredo ossium invidia. Qui calumniatur egentem, exprobrat factori ejus: honorat autem eum, qui miseretur pauperis.

Et post septem versus [XV.]: Responsio mollis frangit iram: sermo durus suscitat furorem. Lingua sapientium ornat scientiam: os fatuorum ebullit stultitiam. Et post septemdecim versus: Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur. Et post duodecim versus: Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. Melius est vocari ad olera cum charitate, quam ad vitulum saginatum cum odio. Vir iracundus provocat rixas: qui patiens est mitigat suscitatas. Iter pigrorum quasi sepes spinarum: via justorum absque offendiculo. Filius sapiens laetificat patrem: et stultus homo despicit matrem suam. Et post duos versus: Dissipantur cogitationes ubi non est consilium: ubi vero plures sunt consiliarii, confirmantur. Laetatur homo in sententia oris sui; et sermo opportunus est optimus. Semita vitae super eruditum, ut declinet de inferno novissimo. Et post quatuor versus: Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam: qui autem odit munera, vivet. Mens justi meditabitur obedientiam: os impiorum redundat malis. Longe est Dominus ab impiis; et orationes justorum exaudiet. Lux oculorum laetificat animam: fama bona impinguat ossa. Auris quae audit increpationes vitae, in medio sapientium commorabitur. Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam: qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. Timor Domini, disciplina sapientiae; et gloriam praecedit humilitas.

[XVI.]: Hominis est animum praeparare, et Dei gubernare linguam. Omnes viae hominum patent oculis ejus: spirituum ponderator est Dominus. Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae. Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. Abominatio Domini omnis arrogans: etiamsi manu ad manum fuerit , non erit innocens. Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate. Cor hominis disponit viam suam; sed Domini est dirigere gressus ejus. Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus. Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides saeculi . Abominabiles regi qui agunt impie; quoniam justitia firmatur solium. Voluntas regum labia justa: qui recta loquitur, dirigetur. Indignatio regis nuntii mortis; et vir sapiens placabit eam. In hilaritate vultus regis, vita; et clementia ejus, quasi imber serotinus. Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. Semita justorum declinat mala; custos animae suae servat viam suam. Contritionem praecedit superbia; et ante ruinam exaltatur spiritus. Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis. Eruditus in verbo reperiet bona; et qui in Domino sperat, beatus est. Qui sapiens corde est, appellabitur prudens; et qui dulcis eloquio, majora percipiet. Et post septemdecim versus: Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animae suae, expugnatore urbium. Sortes mittuntur in sinum; sed a Domino temperantur.

[XVII.] Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio. Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres haereditatem dividet. Sicut igne probatur argentum, et aurum camino; ita corda probat Dominus. Malus obedit linguae iniquae, et fallax obtemperat labiis mendacibus. Qui despicit pauperem, exprobrat factori ejus; et qui ruina laetatur alterius, non erit impunitus. Corona senum filii filiorum; et gloria filiorum patres sui. Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. Gemma gratissima exspectatio praestolantis; quocumque se verterit, prudenter intelliget. Qui celat delictum, quaerit amicitias: qui altero sermone repetit, separat foederatos. Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum. Semper jurgia quaerit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. Expedit magis ursae occurrere raptis fetibus, quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua. Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus. Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum; et antequam patiatur contumeliam, judicium deserit. Et qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. Et post sexdecim versus: Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii. In facie prudentis lucet sapientia: oculi stultorum in finibus terrae. Et post tres versus : Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.

Et post duos versus [XVIII.]: Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico; omni tempore erit exprobrabilis. Et post sex versus: Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii. Et post sex versus: Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. Turris fortissima nomen Domini: ad ipsam currit justus, et exaltabitur. Et post duos versus: Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et antequam glorificetur, humiliatur. Et post septem versus: Justus est prior accusator sui; venit amicus ejus, et investigabit eum. Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat. Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium. Et post duos versus: Mors et vita in manu linguae; qui diligunt eam, comedent fructus ejus. Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum; et hauriet jucunditatem a Domino . Cum obsecrationibus loquetur pauper; et dives effabitur rigide. Vir amicabilis ad societatem, magis amicus erit quam frater.

[XIX.] Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia, et insipiens. Ubi non est scientia animae, non est bonum; et qui festinus est, pedibus offendit. Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. Divitiae addunt amicos plurimos: a paupere autem et quos habuit separantur. Testis falsus non erit impunitus; et qui mendacia loquitur, non effugiet. Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur, nihil habebit: qui autem possessor est mentis, diligit animam suam. Et post decem versus: Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui autem negligit vias suas, mortificabitur. Feneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. Erudi filium tuum, ne desperes. Et post sex versus: Homo indigens misericors est; et melior pauper quam vir mendax. Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi . Et post duos versus: Pestilente flagellato stultus sapientior erit: sin autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. Qui affligit patrem, et fugit matrem, ignominiosus est et infelix. Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiae. Testis iniquus deridet judicium; et os impiorum devorat iniquitatem. Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.

[XX.] Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque in his delectatur, non erit sapiens. Et post aliquos versus: Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum. Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et si recta sint opera ejus. Et post duos versus: Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus: Et post septemdecim versus: Abominatio est apud Deum pondus et pondus; statera dolosa non est bona.

Et post viginti quinque versus [XXI.]: Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. Gaudium justo est facere judicium; et pavor operantibus iniquitatem. Vir qui erraverit a via doctrinae, in coetu gigantium reputabitur. Et post novem versus: Qui custodit os suum et linguam, custodit ab angustiis animam suam. Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. Desideria occidunt pigrum; noluerunt enim quidquam manus ejus operari. Tota die concupiscit et desiderat: qui autem justus est tribuet, et non cessabit. Hostiae impiorum abominabiles; quia offeruntur ex scelere. Testis mendax peribit: vir bene dicens , loquetur victoriam.

Et post quinque versus [XXII.]: Melius est nomen bonum, quam divitiae multae. Et post quindecim versus: Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi . Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causae et contumeliae. Et post quatuor versus: Dicit piger, Leo est foris, in medio platearum occidendus sum. Et post tres versus : Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit. Et post octo versus: Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta; quia Dominus judicabit causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus. Noli esse amicus homini iracundo; neque ambules cum viro furioso: ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae. Noli esse cum iis qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis.

Et post aliquantum [XXIII.]: Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percuties eum, et ananam ejus de inferno liberabis. Et post octo versus: Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt. Et post viginti versus: Ne intucaris vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus. Ingreditur blande; sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.

Et post septem versus [XXIV.]: Ne aemuleris, inquit, viros malos, nec desideres esse cum eis; quia rapinas med tatur mens eorum, et fraudes labia corum loquuntur. Item post sexdecim versus: Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Si dixeris, Vires non suppetunt: qui inspector est cordis, ipse intelligit; et servatorem animae tuae nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. Item post novem versus: Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum: ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. Ne contendas cum pessimis , nec aemuleris impios. Et post duos versus: Time Dominum, fili mi, et regem; et cum detractoribus non commiscearis: quoniam repente consurget perditio eorum; et ruinam utriusque quis novit? Haec quoque sapientibus: Cognoscere personam in judicio, non est bonum. Qui dicit impio, Justus es; maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus. Qui arguunt, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio. Labia deosculabitur qui recta verba respondet. Et post duos versus: Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. Nec dicas, Quomodo fecit mihi, sic faciam ei: reddam unicuique secundum opus suum. Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverant urticae, operuerant superficiem ejus spinae: et maceria lapidum destructa erat. Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.

Et post viginti versus [XXV.]: Quae viderunt oculi tui, ne proferas in jurgio cito; ne postea emendare non postis, cum dehonestaveris amicum tuum. Causam tuam tracta cum amico tuo; et secretum extraneo non reveles; ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. Inauris aurea et margarita fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem. Et post septemdecim versus: Acetum in nitro est, qui cantat carmina cordi pessimo . Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; et si sitierit, da ei aquam bibare: prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. Et post decem versus: Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, sic vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.

Et post duos versus [XXVI.]: Sicut avis ad alia transvolans, et passer quo libet vadens; sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. Flagellum equo, et chamus asino, et virga dorso imprudentium. Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam; ne efficiaris ei similis. Responde stulto juxta stultitiam suam; ne sibi sapiens esse videatur. Et post decem versus: Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam. Vidisti hominem sapientem sibi videri; magis illo spem habebit stultus, Dicit piger, Leo est in via, et leaena in itineribus. Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. Abscondit piger manus sub ascella sua, et laborat si ad os suum eas converterit. Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias. Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixae alterius. Sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas in mortem; sic vir qui fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit, Ludens feci. Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis; et susurrone subtracto, jurgia conquiescunt. Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas. Verba susurratoris quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris. Et post tres versus: Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos. Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei; quoniam septem nequitiae sunt in corde illius. Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in concilio. Qui fodit foveam, incidet in eam; et qui volvit lapidem, revertitur ad eum. Lingua fallax non amat veritatem; et os lubricum operatur ruinas.

[XXVII.] Ne glorieris in crastinum , ignorans quid superventura pariat dies. Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua. Et post quatuor versus: Melior est manifesta correptio, quam amor absconditus. Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta odientis oscula. Et post tres versus: Amicum tuum, et amicum patris tui ne dimiseris. Et post aliquos versus: Infernus et perditio non replentur: similiter et oculi hominum insatiabiles. Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum; sic probatur homo in ore laudantis . Si contuderis stultum in pila, quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.

Et post aliquot versus [XXVIII.]: Vir pauper calumnians pauperes, similis est imbri vehementi, in quo paratur fames. Qui derelinquunt legem, laudant impium: qui custodiunt, succenduntur contra eum. Viri mali non cogitant judicium: qui autem requirunt Dominum, animadvertunt omnia. Melior est pauper ambulans in simplicitate sua, quam dives in pravis itineribus. Et post duos versus: Qui coacervat divitias usuris et fenore, liberali in pauperes congregat eas. Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus. Et post quatuor versus: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Beatus homo qui semper est parvidus: qui vero mentis est durae, corruet in malum. Item post duodecim versus: Vir fidelis multum laudabitur: qui autem festinat ditari, non erit innocens. Qui cognoscit in judicio faciem, non facit bene; iste et pro buccella panis deserit veritatem. Vir qui festinat ditari et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit. Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit, Hoc non est peccatum, particeps homicidae est. Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat: qui autem sperat in Domino, sanabitur. Qui confidit in corde suo, stultus est: qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. Qui dat pauperi, non indigebit: qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.

Et post decem versus [XXIX.]: Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, recte expandit gressibus ejus. Et post viginti duos versus: Servus verbis non potest erudiri; quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam illius correptio. Et post quatuor versus: Superbum sequitur humilitas, et humilem suscipiet gloria. Qui cum fure partitur, odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat. Qui timet hominem, cito corruet: qui autem sperat in Domino, sublevabitur. Multi requirunt faciem principis, et a Domino judicium egreditur singulorum. Abominantur justi virum impium; et abominantur impii eos qui in recta sunt via.

Et post quatuordecim versus [XXX.]: Duo rogavi, ne deneges mihi antequam moriar: Vanitatem et verba mendacia longe fac a me. Mendicitatem et divitias ne dederis mihi; tribue tantum victui meo necessaria: ne forte saturatus illiciar ad negandum, et dicam, Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei. Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.

Et post aliquantum [XXXI.]: Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.

Satis sint ista de Parabolis. Deinde librum alium Salomonis, qui vocatur Ecclesiastes, intuentes, similiter ea quae in illo invenerimus huic operi apta, monstrabimus.