|
Ad Christi annum 393, sive 394, pertinet hoc opus, ab
Augustino presbyterii sui tempore elaboratum. Quippe in primo
Retractationum libro, cap. 19, post recensitam illam, quam in
Hippone-regiensi anni 393 concilio habuit de Fide et Symbolo
disputationem, recordatus Augustinus libri sui de Genesi ad litteram
imperfecti, neque alia quam quae ex ante laudato concilio sumi possit,
aetatis assignata nota, facit proximo loco mentionem hujus operis in
isthaec verba: Per idem tempus de Sermone Domini in monte secundum
Matthaeum duo volumina scripsi.
Porro uno volumine explicat primam ejusdem sermonis partem contentam
Matthaei capite quinto: altero, posteriorem in sequentibus capitibus
sexto et septimo comprehensam. Cur autem ex toto Evangelio istum in
primis sermonem tractandum susceperit, eam videtur in operis initio
subindicare causam, quod ipsum nempe omnibus praeceptis quibus
christiana vita informatur, perfectum esse intellexisset. Quae quidem
praecepta omnia, ea qua referuntur apud Matthaeum serie sic exponit,
ut illa ad priores septem sententias de Beatis in ipsius sermonis
exordio pronuntiatas pertinere, iisque ex ordine respondere
demonstret.
Pollentius plurimis post annis hoc opus evolvens, aliquot
difficultates de uxore quae a viro suo discessisset, offendit, easque
sancto Doctori proposuit, quas ille priore de Adulterinis Conjugiis
libro enodavit.
|
|