DE SERMONE DOMINI IN MONTE SECUNDUM MATTHAEUM LIBRI DUO

LIBER PRIMUS

Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habiti, contenta Matthaei capite quinto


CAPUT PRIMUM.

1. Sermonem quem locutus est Dominus noster Jesus Christus in monte, sicut in Evangelio secundum Matthaeum legimus, si quis pie sobrieque consideraverit, puto quod inveniet in eo, quantum ad mores optimos pertinet, perfectum vitae christianae modum: quod polliceri non temere audemus, sed ex ipsis ejusdem Domini verbis conjicientes. Nam sic ipse sermo concluditur, ut appareat in eo praecepta esse omnia quae ad informandam vitam pertinent. Sic enim dicit:

“Omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et offenderunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat super petram. Et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea, similabo eum viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et offenderunt in domum illam, et cecidit; et facta est ruina ejus magna.”

Cum ergo non dixit, qui audit verba mea tantum, sed addidit dicens, qui audit verba mea haec; satis, ut arbitror, significavit, haec verba quae in monte locutus est, tam perfecte instruere vitam eorum qui voluerint secundum ea vivere, ut merito comparentur aedificanti super petram. Hoc dixi, ut appareat istum sermonem omnibus praeceptis quibus christiana vita informatur, esse perfectum: nam de hoc capitulo diligentius suo loco tractabitur.

2. Hujus igitur sermonis initium sic assumitur: Cum vidisset autem turbas multas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus; et aperiens os suum docebat eos, dicens. Si quaeritur quid significet mons, bene intelligitur significare majora praecepta justitiae; quia minora erant quae Judaeis data sunt. Unus tamen Deus per sanctos Prophetas et famulos suos, secundum ordinatissimam distributionem temporum, dedit minora praecepta populo quem adhuc timore alligari oportebat; et per Filium suum, majora populo quem charitate jam liberari convenerat. Cum autem minora minoribus, majora majoribus dantur, ab eo dantur qui solus novit congruentem suis temporibus generi humano exhibere medicinam. Nec mirum est quod dantur praecepta majora propter regnum coelorum , et minora data sunt propter regnum terrenum, ab eodem uno Deo qui fecit coelum et terram. De hac ergo justitia quae major est, per prophetam dicitur, Justitia tua sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7): et hoc bene significat, quod ab uno magistro solo docendis tantis rebus idoneo, locetur in monte. Sedens autem docet, quod pertinet ad dignitatem magisterii: et accedunt ad eum discipuli ejus, ut audiendis illius verbis hi essent etiam corpore viciniores, qui praeceptis adimplendis etiam animo propinquabant. Et aperiens os suum, docebat eos, dicens. Ista circumlocutio qua scribitur, Et aperiens os suum, fortassis ipsa mora commendat aliquanto longiorem futurum esse sermonem: nisi forte non vacet quod nunc eum dictum est aperuisse os suum, quod ipse in Lege veteri aperire soleret ora Prophetarum.

3. Quid ergo dicit? Beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Legimus scriptum de appetitione rerum temporalium, Omnia vanitas et praesumptio spiritus (Eccle. I, 14, sec. LXX); praesumptio autem spiritus, audaciam et superbiam significat: vulgo etiam magnos spiritus superbi habere dicuntur; et recte, quandoquidem spiritus etiam ventus vocatur. Unde scriptum est, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis (Psal. CXLVIII, 8). Quis vero nesciat superbos inflatos dici, tanquam vento distentos? Unde est etiam illud Apostoli: Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1). Quapropter recte hic intelliguntur pauperes spiritu, humiles et timentes Deum, id est, non habentes inflantem spiritum . Nec aliunde omnino incipere oportuit beatitudinem; siquidem perventura est ad summam sapientiam: Initium autem sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16); quoniam et e contrario, Initium omnis peccati superbia inscribitur (Id. X, 15). Superbi ergo appetant et diligant regna terrarum: Beati autem pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum.