CAPUT X.

26. Deinde hic sequitur: Si ergo obtuleris munus tuum ad altare, et illic recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te; relinque ibi munus tuum ante altare, et vade, prius reconciliare fratri tuo : et tunc veniens offer munus tuum. Hinc utique apparet de fratre dictum superius; quoniam sententia quae sequitur, ea conjunctione connectitur ut superiori attestetur: non enim ait, Si autem obtuleris munus tuum ad altare; sed ait, Si ergo obtuleris munus tuum ad altare. Nam si irasci fas non est fratri suo sine causa, aut dicere Racha, aut dicere Fatue; multo minus fas est animo tenere aliquid ut in odium indignatio convertatur. Quo pertinet etiam quod alio loco dicitur, Non occidat sol super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26). Jubemur ergo illaturi munus ad altare, si recordati fuerimus aliquid adversum nos habere fratrem, munus ante altare relinquere, et pergere ac reconciliari fratri, deinde venire et munus offerre. Quod si accipiatur ad litteram, fortassis aliquis credat ita fieri oportere, si praesens frater sit non enim diutius differri potest, cum munus tuum relinquere ante altare jubearis: si ergo de absente, et, quod fieri potest, etiam trans mare constituto aliquid tale veniat in mentem, absurdum est credere ante altare munus relinquendum, quod post terras et maria pererrata offeras Deo. Et ideo prorsus intro ad spiritualia refugere cogimur, ut hoc quod dictum est sine absurditate possit intelligi.

27. Altare itaque spiritualiter in interiore Dei templo ipsam fidem accipere possumus, cujus signum est altare visibile. Quodlibet enim munus offerimus Deo, sive prophetiam, sive doctrinam, sive orationem, sive hymnum, sive psalmum, et si quid tale aliud spiritualium donorum animo occurrit, acceptum esse non potest Deo, nisi fidei sinceritate fulciatur, et ei fixe atque immobiliter tanquam imponatur, ut possit integrum atque illibatum esse quod loquimur. Nam multi haeretici non habentes altare, id est veram fidem, blasphemias pro laude dixerunt; terrenis videlicet opinionibus aggravati, votum suum tanquam in terram projicientes. Sed debet esse sana etiam offerentis intentio. Et propterea cum tale aliquid oblaturi sumus in corde nostro, id est in interiore Dei templo; Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos (I Cor. III, 17); et, In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17): si in mentem venerit quod aliquid habeat adversum nos frater, id est, si nos eum in aliquo laesimus; tunc enim ipse habet adversum nos: nam nos adversus illum habemus, si ille nos laesit: ubi non opus est pergere ad reconciliationem; non enim veniam postulabis ab eo qui tibi fecit injuriam, sed tantum dimittes, sicut tibi dimitti a Domino cupis, quod ipse commiseris: pergendum est ergo ad reconciliationem, cum in mentem venerit quod nos forte fratrem in aliquo laesimus; pergendum autem non pedibus corporis, sed motibus animi, ut te humili affectu prosternas fratri, ad quem chara cogitatione cucurreris, in conspectu ejus cui munus oblaturus es. Ita enim etiam si praesens sit, poteris eum non simulato animo lenire, atque in gratiam revocare veniam postulando, si hoc prius coram Deo feceris, pergens ad eum non pigro motu corporis, sed celerrimo dilectionis affectu; atque inde veniens, id est, intentionem revocans ad id quod agere coeperas, offeres munus tuum.

28. Quis autem hoc facit, ut fratri suo vel non irascatur sine causa, vel Racha non dicat sine causa, vel eum fatuum non appellet sine causa, quod totum superbissime admittitur; vel forte si in aliquo horum lapsus fuerit, quod est unum remedium, supplici animo veniam deprecetur; nisi quisquis inanis jactantiae spiritu non inflatur ? Beati ergo pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Nunc jam videamus quod sequitur.