CAPUT XI.

29. Esto, inquit, adversario tuo benevolus cito dum es in via cum eo; ne forte te tradat adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Judicem intelligo: Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Ministrum intelligo: Et Angeli, inquit, ministrabant ei (Matth. IV, 11): et cum Angelis suis venturum credimus ad judicandos vivos et mortuos. Carcerem intelligo; poenas videlicet tenebrarum, quas alio loco exteriores vocat (Id. VIII, 12): credo propterea quod intrinsecus sit in ipsa mente, vel etiam si quid secretius cogitari potest, gaudium divinorum praemiorum; de quo dicitur servo bene merito, Intra in gaudium Domini tui (Id. XXV, 23): quemadmodum etiam in hac ordinatione reipublicae, vel a secretario, vel a praetorio judicis extra mittitur qui in carcerem truditur.

30. De solvendo autem novissimo quadrante, potest non absurde intelligi aut pro eo positum quod nihil relinquitur impunitum; sicut loquentes etiam dicimus, Usque ad faecem, cum volumus exprimere aliquid ita exactum, ut nihil relinqueretur: vel ut significarentur nomine quadrantis novissimi, terrena peccata. Quarta enim pars distinctorum membrorum hujus mundi, et ea novissima, terra invenitur, ut incipias a coelo, secundum aerem numeres, aquam tertiam, quartam terram. Potest ergo convenienter videri dictum, Donec solvas novissimum quadrantem, donec luas terrena peccata: hoc enim et peccator audivit, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Donec solvas autem quod dictum est, miror si non eam significat poenam quae vocatur aeterna. Unde enim solvitur illud debitum, ubi jam non datur poenitendi et correctius vivendi locus? Ita enim fortasse hic positum est, Donec solvas, quomodo in illo ubi dictum est, Sede ad dexteram meam, donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis (Psal. CIX, 1); non enim cum fuerint inimici sub pedibus positi, desinet ille sedere ad dexteram: aut illud Apostoli, Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis (I Cor. XV, 25); non enim cum positi fuerint, desinet regnare. Quemadmodum ergo ibi intelligitur, de quo dictum est, Oportet eum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus suis, semper regnaturum, quoniam semper illi erunt sub pedibus: ita hic accipi potest, de quo dictum est, Non exies inde, donec solvas novissimum quadrantem, semper non exiturum esse; quia semper solvit novissimum quadrantem, dum sempiternas poenas terrenorum peccatorum luit. Neque ita hoc dixerim, ut diligentiorem tractationem videar ademisse de poenis peccatorum, quomodo in Scripturis dicantur aeternae: quanquam quolibet modo vitandae sunt potius quam sciendae.

31. Sed videamus jam quis sit ipse adversarius, cui jubemur esse benevoli cito, cum sumus cum illo in via. Aut enim diabolus est, aut homo, aut caro, aut Deus, aut praeceptum ejus. Sed diabolo non video quomodo jubeamur benevoli esse, id est concordes aut consentientes. Namque alii quod graece positum est EYNOON, interpretati sunt concors, alii consentiens: sed neque benevolentiam diabolo jubemur exhibere; ubi enim benevolentia, ibi amicitia: neque quisquam dixerit amicitiam cum diabolo esse faciendam; neque concordare cum illo expedit, cui semel renuntiando bellum indiximus, et quo victo coronabimur; neque consentire illi jam oportet, cui si nunquam consensissemus, nunquam in istas incidissemus miserias. De homine autem, quanquam jubeamur cum omnibus, quantum in nobis est, pacem habere, ubi utique et benevolentia, et concordia, et consensio potest intelligi; non video tamen quomodo accipiam ab homine nos judici tradi, ubi Christum judicem intelligo, ante cujus tribunal omnes oportet exhiberi, sicut dicit Apostolus (II Cor. V, 10): quomodo ergo judici traditurus est, qui ante judicem pariter exhibebitur? Aut si propterea traditur quisque judici, quia hominem laesit, quamvis illo non tradente qui laesus est; multo commodius accipitur a lege ipsa reum tradi judici, contra quam fecit, cum hominem laederet. Quia et si occidendo quis nocuerit homini, non erit jam tempus quo concordet cum eo; quia jam non est cum illo in via, id est in hac vita: nec tamen ideo non sanabitur poenitendo, et ad illius misericordiam cum sacrificio tribulati cordis refugiendo qui donat peccata conversis ad se, et qui plus gaudet de uno poenitente, quam de nonaginta novem justis (Luc. XV, 7). Carni vero multo minus video quomodo benevoli vel concordes vel consentientes esse jubeamur. Magis enim peccatores amant carnem suam, et concordant cum illa, et consentiunt ei: qui vero eam servituti subjiciunt, non ipsi ei consentiunt, sed eam sibi consentire cogunt.

32. Fortasse ergo jubemur Deo consentire, et illi esse benevoli, ut ei reconciliemur, a quo peccando aversi sumus, ut adversarius noster dici possit. Quibus enim resistit, recte dicitur eorum adversarius: Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6); et, Initium omnis peccati superbia; initium autem superbiae hominis, apostatare a Deo (Eccli. X, 15, 14): et Apostolas dicit, Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius (Rom. V, 10). Ex quo intelligi potest, nullam naturam malam inimicam Deo esse, quandoquidem ipsi reconciliantur qui inimici fuerunt. Quisquis ergo in hac via, id est in hac vita, non fuerit reconciliatus Deo per mortem Filii ejus, tradetur judici ab illo; quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: atque ita caetera quae in hoc capitulo scripta sunt consequuntur, de quibus jam tractavimus. Unum solum est quod huic intellectui difficultatem facit, quomodo possit recte dici in via nos esse cum Deo, si hoc loco ipse accipiendus est adversarius impiorum, cui jubemur cito reconciliari: nisi forte quia ipse ubique est, nos etiam cum in hac via sumus, cum illo utique sumus. Si enim ascendero in coelum, inquit, tu ibi es; si descendero in infernum, ades; si recipiam pennas meas in directum, et habitabo in novissima maris; etenim illuc manus tua deducet me, et continebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 8-10). Aut si non placet impios dici esse cum Deo, quanquam nusquam non praesto sit Deus; quemadmodum non dicimus caecos esse cum luce, tametsi oculos eorum lux circumfundat; unum reliquum est, ut hic adversarium praeceptum Dei, intelligamus. Quid enim sic adversatur peccare volentibus quam praeceptum Dei, id est lex ejus et Scriptura divina, quae data est nobis ad hanc vitam, ut sit nobiscum in via, cui non oportet contradicere, ne nos tradat judici; sed ei oportet consentire cito? Non enim quisquam novit quando de hac vita exeat. Quis autem consentit Scripturae divinae, nisi qui legit vel audit pie, deferens ei culmen auctoritatis, ut quod intelligit, non propter hoc oderit quod peccatis suis adversari sentit; sed magis diligat correptionem suam, et gaudeat quod morbis suis, donec sanentur, non parcitur: quod vero aut obscurum, aut absurdum illi sonat, non inde concitet contradictionum certamina, sed oret ut intelligat; benevolentiam tamen et reverentiam tantae auctoritati exhibendam esse meminerit? Sed quis hoc facit, nisi quisquis ad testamentum patris aperiendum et cognoscendum, non litium minitatione acerbus, sed pietate mitis accesserit? Beati ergo mites; quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Videamus sequentia.