CAPUT XII.

33. Audistis quia dictum est antiquis, Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Justitia ergo minor est, non moechari corporum conjunctione: justitia vero major regni Dei, non moechari in corde. Quisquis autem non moechatur in corde, multo facilius custodit ne moechetur in corpore. Illud ergo confirmavit qui hoc praecepit: non enim venit Legem solvere, sed implere. Sane considerandum est quod non dixit, Omnis qui concupiverit mulierem; sed, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, id est, hoc fine et hoc animo attenderit ut eam concupiscat: quod jam non est titillari delectatione carnis, sed plene consentire libidini; ita ut non refrenetur illicitus appetitus, sed si facultas data fuerit, satietur.

34. Nam tria sunt quibus impletur peccatum; suggestione, delectatione, et consensione. Suggestio, sive per memoriam fit, sive per corporis sensus, cum aliquid videmus, vel audimus, vel olfacimus, vel gustamus, vel tangimus. Quo si frui delectaverit, delectatio illicita refrenanda est. Velut cum jejunamus et visis cibis palati appetitus assurgit, non fit nisi delectatione: sed huic tamen non consentimus, et eam dominantis rationis jure cohibemus. Si autem consensio facta fuerit, plenum peccatum erit, notum Deo in corde nostro, etiamsi facto non innotescat hominibus. Ita ergo sunt isti gradus, quasi a serpente suggestio fiat, id est, lubrico et volubili, hoc est temporali corporum motu; quia et si qua talia phantasmata intus versantur in anima, de corpore forinsecus tracta sunt; et si quis occultus praeter istos quinque sensus motus corporis animam tangit, est etiam ipse temporalis et lubricus; et ideo quanto illabitur occultius ut cogitationem contingat, tanto convenientius serpenti comparatur. Tria ergo haec, ut dicere coeperam, similia sunt illi gestae rei quae in Genesi scripta est, ut quasi a serpente fiat suggestio et quaedam suasio; in appetitu autem carnali, tanquam in Eva, delectatio; in ratione vero, tanquam in viro, consensio: quibus peractis, tanquam de paradiso, hoc est, de beatissima luce justitiae in mortem homo expellitur (Gen. III, 1); justissime omnino. Non enim cogit qui suadet. Et omnes naturae in ordine suo gradibus suis pulchrae sunt: sed de superioribus in quibus rationalis animus ordinatus est, ad inferiora non est declinandum. Nec quisquam hoc facere cogitur; et ideo si fecerit, justa Dei lege punitur : non enim hoc committit invitus. Verumtamen delectatio ante consuetudinem vel nulla est, vel tam tenuis ut prope nulla sit: cui consentire magnum peccatum est, cum illicita est. Cum autem quisque consenserit, committit peccatum in corde. Si autem etiam in factum processerit, videtur satiari et exstingui cupiditas: sed postea cum suggestio repetitur, major accenditur delectatio; quae tamen adhuc multo minor est quam illa quae assiduis factis in consuetudinem vertit. Hanc enim vincere difficillimum est: et tamen etiam ipsam consuetudinem, si se quisque non deserat, et christianam militiam non reformidet, illo duce atque adjutore superabit; ac sic in pristinam pacem atque ordinem et vir Christo, et mulier viro subjicitur (I Cor. XI, 3, et Ephes. V, 23).

35. Sicut ergo tribus gradibus ad peccatum pervenitur, suggestione, delectatione, consensione; ita ipsius peccati tres sunt differentiae, in corde, in facto, in consuetudine, tanquam tres mortes: una quasi in domo, id est cum in corde consentitur libidini; altera jam prolata quasi extra portam, cum in factum procedit assensio; tertia, cum vi consuetudinis malae tanquam mole terrena premitur animus, quasi in sepulcro jam putens. Quae tria genera mortuorum Dominum resuscitasse, quisquis Evangelium legit, agnoscit. Et fortasse considerat quas differentias habeat etiam ipsa vox resuscitantis, cum alibi dicit, Puella surge (Matth. IX, 25); alibi, Juvenis, tibi dico, surge (Luc. VII, 14); alibi, Infremuit spiritu, et flevit, et rursus fremuit, et post deinde voce magna clamavit, Lazare veni foras (Joan. XI, 33-44).

36. Quapropter, nomine moechantium qui hoc capitulo commemorantur, omnem carnalem et libidinosam concupiscentiam oportet intelligi. Cum enim tam assidue idololatriam Scriptura fornicationem dicat, Paulus autem apostolus avaritiam idololatriae nomine appellet (Coloss. III, 5, et Ephes. V, 5); quis dubitet omnem malam concupiscentiam recte fornicationem vocari, quando anima neglecta superiore lege qua regitur, inferiorum naturarum turpi voluptate, quasi mercede, prostituta corrumpitur? Et ideo quisquis carnalem delectationem adversus rectam voluntatem suam rebellare sentit per consuetudinem peccatorum, cujus indomitae violentia trahitur in captivitatem, recolat quantum potest qualem pacem peccando amiserit, et exclamet, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum (Rom. VII, 24, 25). Ita enim cum se infelicem exclamat, lugendo implorat consolatoris auxilium. Nec parvus est ad beatitudinem accessus, cognitio infelicitatis suae: et ideo, Beati etiam lugentes; quoniam ipsi consolabuntur.