CAPUT XIII.

37. Deinde sequitur, et dicit: Si autem oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. Hic vero magna opus est fortitudine ad membra praecidenda. Quidquid enim est quod significat oculus, sine dubio tale est quod vehementer diligitur. Solet enim et ab eis qui vehementer volunt exprimere dilectionem suam, ita dici, Diligo eum ut oculos meos, aut etiam plus quam oculos meos. Quod autem additum est, dexter, fortasse ad augendam vim dilectionis valet. Quanquam enim ad videndum isti oculi corporis communiter intendantur, et si ambo intendantur, aequaliter possint; amplius tamen formidant homines dextrum amittere. Ut iste sit sensus: Quidquid illud est quod ita diligis, ut pro dextro oculo habeas, si scandalizat te, id est, si tibi impedimento est ad veram beatitudinem, erue illud, et projice abs te. Expedit enim tibi ut pereat unum horum, quae ita diligis ut tanquam membra tibi haereant, quam totum corpus tuum eat in gehennam.

38. Sed quoniam sequitur de manu dextera, et similiter dicitur, Si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam; cogit quaerere diligentius quid dixerit oculum. In qua quaestione nihil mihi occurrit congruentius, quam dilectissimum amicum; nam hoc est utique quod membrum recte possumus appellare, quod vehementer diligimus: et hunc consiliarium; quia oculus est, tanquam demonstrans iter; et in rebus divinis, quia dexter est: ut sinister sit dilectus quidem consiliarius, sed in rebus terrenis, ad necessitatem corporis pertinentibus; de quo scandalizante superfluum erat dicere, quandoquidem nec dextro parcendum sit. In rebus autem divinis consiliarius scandalizans est, si in aliquam perniciosam haeresim nomine religionis atque doctrinae conatur inducere. Ergo et dextera manus accipiatur dilectus adjutor et minister in divinis operibus: nam quemadmodum in oculo contemplatio, sic in manu recte actio intelligitur; ut sinistra manus intelligatur in operibus quae huic vitae et corpori sunt necessaria.