|
39. Dictum est autem, Quicumque dimiserit
uxorem suam, det illi libellum repudii. Haec justitia minor est
Pharisaeorum, cui non est contrarium quod Dominus dicit, Ego autem
dico vobis, Quicumque dimiserit uxorem suam excepta fornicationis
causa, facit eam moechari; et qui solutam a viro duxerit, moechatur.
Non enim qui praecepit dari libellum repudii, hoc praecepit, ut uxor
dimittatur: sed, Qui dimiserit, inquit, det illi libellum repudii;
ut iracundiam temerariam projicientis uxorem libelli cogitatio
temperaret. Qui ergo dimittendi moram quaesivit, significavit quantum
potuit duris hominibus, se nolle discidium. Et ideo ipse Dominus
alio loco de hoc interrogatus, ita respondit: Hoc Moyses propter
duritiam vestram fecit (Matth. XIX, 8). Quantumvis enim durus
esset qui vellet dimittere uxorem, cum cogitaret libello repudii dato
jam sine periculo eam posse nubere alteri, facile placaretur. Dominus
ergo ad illud confirmandum ut non facile uxor dimittatur, solam causam
fornicationis excepit: caeteras vero universas molestias, si quae
forte exstiterint, jubet pro fide conjugali et pro castitate fortiter
sustineri; et moechum dicit etiam virum qui eam duxerit, quae soluta
est a viro. Cujus rei apostolus Paulus terminum ostendit, quia
tamdiu observandum dicit, quamdiu vir ejus vivit: illo autem mortuo,
dat nubendi licentiam (Rom. VII, 2, 3). Hanc enim etiam
ipse regulam tenuit, et in ea non suum consilium, sicut in nonnullis
monitis, sed praeceptum Domini jubentis ostendit, cum ait: Eis
autem qui sunt in conjugio praecipio, non ego, sed Dominus, mulierem
a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro
suo reconciliari: et vir uxorem non dimittat (I Cor. VII,
10, 11). Credo, simili forma, ut si dimiserit non ducat
aliam, aut reconcilietur uxori. Fieri enim potest ut dimittat uxorem
causa fornicationis, quam Dominus exceptam esse voluit. Jamvero si
nec illi nubere conceditur vivo viro a quo recessit, neque huic alteram
ducere viva uxore quam dimisit; multo minus fas est illicita cum
quibuslibet stupra committere. Beatiora sane conjugia judicanda sunt,
quae sive filiis procreatis, sive etiam ista terrena prole contempta,
continentiam inter se pari consensu servare potuerint: quia neque
contra illud praeceptum fit, quo Dominus dimitti conjugem vetat; non
enim dimittit, qui cum ea non carnaliter, sed spiritualiter vivit: et
illud servatur, quod per Apostolum dicitur, Reliquum est ut qui
habent uxores, quasi non habentes sint (Ibid. 29).
|
|