CAPUT XV.

40. Illud magis solet sollicitare animum parvulorum, qui tamen secundum praecepta Christi jam vivere gestiunt, quod alio loco ipse Dominus dicit, Quisquis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26). Videri enim potest contrarium minus intelligentibus, quod hic vetat dimitti uxorem, excepta causa fornicationis, alibi vero discipulum suum negat esse posse quemquam qui non oderit uxorem. Quod si propter concubitum diceret, non etiam patrem, et matrem, et fratres in eadem conditione poneret. Sed quam verum est quod regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud (Matth. XI, 12)! Quanta enim vi opus est, ut homo diligat inimicos, et oderit patrem, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres! Utrumque enim jubet, qui ad regnum coelorum vocat. Et quomodo haec non sint contraria inter se, ipso duce ostendere facile est; sed ea intellecta implere difficile: quanquam et hoc eodem ipso adjuvante facillimum. Regnum enim aeternum quo discipulos suos, quos etiam fratres appellat, vocare dignatus est, non habet hujusmodi necessitudines temporales. Non enim est Judaeus, neque Graecus, neque masculus, neque femina, neque servus, neque liber; sed omnia et in omnibus Christus (Galat. III, 28, et Coloss. III, 11). Et ipse Dominus dicit: In resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent; sed erunt sicut Angeli Dei in coelis (Matth. XXII, 30). Oportet ergo ut quisquis illius regni vitam jam hic meditari voluerit, oderit non ipsos homines, sed istas necessitudines temporales, quibus ista quae transitura est vita fulcitur, quae nascendo et moriendo peragitur: quod qui non odit, nondum amat illam vitam ubi nulla erit conditio nascendi atque moriendi, quae copulat terrena conjugia.

41. Itaque si aliquem bene christianum, qui tamen habet uxorem, quamvis cum ea adhuc filios generet, interrogem, utrum in illo regno habere velit uxorem; memor utique promissorum Dei et vitae illius, ubi corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54); jam magno vel certe aliquo amore suspensus, cum exsecratione respondebit, se vehementer id nolle. Rursus si interrogem, utrum uxorem suam post resurrectionem accepta angelica immutatione quae sanctis promittitur, secum ibi vivere velit; tam vehementer se id velle quam illud nolle respondebit. Sic invenitur bonus christianus diligere in una femina creaturam Dei, quam reformari et renovari desiderat; odisse autem conjunctionem copulationemque corruptibilem atque mortalem: hoc est, diligere in ea quod homo est, odisse quod uxor est. Ita etiam diligit inimicum, non in quantum inimicus est, sed in quantum homo est; ut hoc ei velit provenire quod sibi, id est, ut ad regnum coelorum correctus renovatusque perveniat. Hoc et de patre et de matre et caeteris vinculis sanguinis intelligendum est, ut in eis oderimus quod genus humanum nascendo et moriendo sortitum est , diligamus autem quod nobiscum potest ad illa regna perduci, ubi nemo dicit, Pater meus; sed omnes uni Deo, Pater noster: nec, Mater mea; sed omnes illi Jerusalem, Mater nostra: nec Frater meus; sed omnes de omnibus, Frater noster: conjugium vero cum illo simul nobis in unum redactis, quasi unius conjugis erit, qui nos de prostitutione hujus saeculi sui sanguinis effusione liberavit. Necesse est ergo ut oderit ea quae transeunt discipulus Christi, in iis quos secum ad ea venire desiderat, quae semper manebunt; et tanto magis haec in eis oderit, quanto magis eos diligit.

42. Potest igitur christianus cum conjuge concorditer vivere; sive indigentiam carnalem cum ea supplens, quod secundum veniam, non secundum imperium dicit Apostolus; sive filiorum propagationem, quod jam nonnullo gradu potest esse laudabile; sive fraternam societatem, sine ulla corporum commixtione, habens uxorem tanquam non habens, quod est in conjugio Christianorum excellentissimum atque sublime: ut tamen oderit in ea nomen temporalis necessitatis , et diligat spem sempiternae beatitudinis. Odimus enim sine dubio, quod certe ut aliquando non sit optamus, sicut istam ipsam praesentis saeculi vitam, quam temporalem si non odissemus, non desideraremus futuram, quae non est tempori obnoxia. Pro hac enim vita posita est anima, de qua ibi dictum est, Qui non oderit insuper et animam suam, non potest esse meus discipulus (Luc. XIV, 6). Huic namque vitae cibus est necessarius iste corruptibilis, de quo ipse Dominus dicit, Nonne anima plus est quam esca (Matth. VI, 25)? id est, haec vita cui necessaria est esca. Et quod dicit, ut animam suam ponat pro ovibus suis (Joan. X, 15); hanc utique vitam dicit, cum se pro nobis moriturum esse pronuntiat.