CAPUT XVI.

43. Exoritur hic altera quaestio, cum Dominus causa fornicationis permittat dimitti uxorem, quatenus hoc loco intelligenda sit fornicatio: utrum quousque intelligunt omnes, id est, ut eam fornicationem credamus dictam quae in stupris committitur; an quemadmodum Scripturae solent fornicationem vocare, sicut supra dictum est, omnem illicitam corruptionem, sicut est idololatria vel avaritia, et ex eo jam omnis transgressio legis propter illicitam concupiscentiam . Sed consulamus Apostolum, ne aliquid temere dicamus: His qui sunt in conjugio, inquit, praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Potest enim fieri ut discedat ea causa qua Dominus permittit. Aut si feminae licet virum dimittere etiam praeter causam fornicationis, et non licet viro; quid respondebimus de hoc quod dixit posterius, Et vir uxorem ne dimittat? Quare non addidit, excepta causa fornicationis, quod Dominus permittit; nisi quia similem formam vult intelligi, ut si dimiserit (quod causa fornicationis permittitur), maneat sine uxore, aut reconcilietur uxori? Non enim male reconciliaretur vir illi mulieri, quam cum lapidare nemo ausus esset, dixit ei Dominus: Vade, et vide deinceps ne pecces (Id. VIII, 11). Quia et qui dicit, Non licet dimittere uxorem, nisi causa fornicationis; cogit retinere uxorem, si causa fornicationis non fuerit; si autem fuerit, non cogit dimittere, sed permittit: sicut dicitur, Non liceat mulieri nubere alteri, nisi mortuo viro; si ante viri mortem nupserit, rea est: si post viri mortem non nupserit, non est rea; non enim jussa est nubere, sed permissa. Si ergo par forma est in isto jure conjugii inter virum et mulierem, usque adeo ut non tantum de femina, idem Apostolus dixerit, Mulier non habet potestatem sui corporis, sed vir; sed etiam de illo non tacuerit dicens, Similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier; si ergo similis forma est, non oportet intelligi licere mulieri virum dimittere, nisi causa fornicationis, sicut et viro.

44. Considerandum est itaque quatenus fornicationem intelligere debeamus, et consulendus, ut coeperamus, Apostolus. Sequitur enim et dicit, Caeteris autem ego dico, non Dominus. Hic primo videndum est quibus caeteris; dicebat enim superius ex Domini persona iis qui sunt in conjugio, nunc vero ex sua persona caeteris dicit: ergo fortasse iis qui non sunt in conjugio: sed non hoc sequitur. Ita enim subjungit: Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Ergo etiam nunc iis dicit qui sunt in conjugio. Quid sibi ergo vult quod ait, caeteris: nisi quia superius eis loquebatur, qui sic copulati erant, ut pariter in fide Christi essent; caeteris vero nunc dicit, id est eis qui sic copulati sunt, ut non ambo fideles sint? Sed quid eis dicit? Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam: et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Si ergo non praecipit ex Domini persona, sed ex sua persona monet, ita est hoc bonum, ut si quis aliter fecerit, non sit praecepti transgressor: sicut de virginibus paulo post dicit, praeceptum Domini se non habere, consilium autem dare; atque ita laudat virginitatem, ut arripiat eam qui voluerit, non tamen ut si non fecerit, contra praeceptum fecisse judicetur. Aliud enim est quod jubetur, aliud quod monetur, aliud quod ignoscitur. Jubetur mulier a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari: aliter ergo non licet facere. Monetur autem vir fidelis, si habet uxorem infidelem consentientem secum habitare, non eam dimittere: licet ergo et dimittere; quia non est praeceptum Domini, ne dimittat, sed consilium Apostoli: sicut monetur virgo non nubere; sed si nupserit, consilium quidem non tenebit, sed contra praeceptum non faciet. Ignoscitur cum dicitur, Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium. Quapropter, si licet ut dimittatur conjux infidelis, quamvis melius sit non dimittere, et tamen non licet secundum praeceptum Domini ut dimittatur conjux nisi causa fornicationis, fornicatio est etiam ipsa infidelitas.

45. Quid enim tu dicis, Apostole? Certe ut vir fidelis consentientem secum habitare mulierem infidelem non dimittat. Ita, inquit. Cum ergo hoc et Dominus praecipiat, ne dimittat vir uxorem, nisi causa fornicationis, quare hic dicis, Ego dico, non Dominus? Quia scilicet idololatria quam sequuntur infideles, et quaelibet noxia superstitio, fornicatio est. Dominus autem permisit causa fornicationis uxorem dimitti: sed quia permisit, non jussit, dedit locum Apostolo monendi, ut qui voluerit non dimittat uxorem infidelem, quo sic fortasse possit fieri fidelis. Sanctificatus est enim, inquit, vir infidelis in uxore ; et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Credo, jam provenerat ut nonnullae feminae per viros fideles, et viri per uxores fideles in fidem venirent; et quamvis non dicens nomina, exemplis tamen hortatus est, ad confirmandum consilium suum. Deinde sequitur: Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt (I Cor. VII). Jam enim erant parvuli christiani, qui sive auctore uno ex parentibus, sive utroque consentiente sanctificati erant: quod non fieret, nisi uno credente dissociaretur conjugium, et non toleraretur infidelitas conjugis usque ad opportunitatem credendi. Hoc est ergo consilium ejus, cui credo dictum esse, Si quid supererogaveris, rediens reddam tibi (Luc. X, 35).

46. Porro si infidelitas fornicatio est, et idololatria infidelitas, et avaritia idololatria, non est dubitandum et avaritiam fornicationem esse. Quis ergo jam quamlibet illicitam concupiscentiam potest recte a fornicationis genere separare, si avaritia fornicatio est? Ex quo intelligitur, quod propter illicitas concupiscentias, non tantum quae in stupris cum alienis viris aut feminis committuntur, sed omnino quaslibet, quae animam corpore male utentem a lege Dei aberrare faciunt, et perniciose turpiterque corrumpi, possit sine crimine et vir uxorem dimittere, et uxor virum: quia exceptam facit Dominus causam fornicationis; quam fornicationem, sicut supra consideratum est, generalem et universalem intelligere cogimur.

47. Cum autem ait, excepta causa fornicationis; non dixit cujus ipsorum, viri, an feminae. Non enim tantum fornicantem uxorem dimittere conceditur, sed quisquis eam quoque uxorem dimittit, a qua ipse cogitur fornicari, causa fornicationis utique dimittit. Velut si aliquem cogat uxor sacrificare idolis, qui talem dimittit, causa fornicationis dimittit, non tantum illius, sed et suae: illius, quia fornicatur; suae, ne fornicetur. Nihil autem iniquius, quam fornicationis causa dimittere uxorem, si et ipse convincitur fornicari. Occurrit enim illud, In quo enim alterum judicas, temetipsum condemnas: eadem enim agis quae judicas (Rom. II, 1). Quapropter, quisquis fornicationis causa vult abjicere uxorem, prior debet esse a fornicatione purgatus: quod similiter etiam de femina dixerim.

48. Quod autem dicit, Quisquis solutam a viro duxerit, moechatur; quaeri potest utrum quomodo moechatur ille qui ducit, sic et illa quam ducit. Jubetur enim et illa manere innupta, aut viro reconciliari: sed si discesserit, inquit, a viro. Multum autem interest utrum dimittat, an dimittatur. Si enim ipsa virum dimiserit, et alteri nupserit; videtur cupiditate mutandi conjugii virum priorem reliquisse, quae sine dubio adulterina cogitatio est. Si autem dimittatur a viro, cum quo esse cupiebat; moechatur quidem qui eam duxerit, secundum Domini sententiam, sed utrum et ipsa tali crimine teneatur, incertum est. Quamvis multo minus inveniri possit quomodo cum vir et mulier pari consensu sibi misceantur, unus eorum moechus sit, et non sit alter. Huc accedit, quia si moechatur ille ducendo eam quae soluta est a viro, quanquam non dimiserit, sed dimissa sit, ipsa eum facit moechari, quod nihilominus Dominus vetat. Ex quo colligitur, sive dimissa fuerit, sive dimiserit, oportere illam manere innuptam, aut viro reconciliari.

49. Rursum quaeritur utrum si uxoris permissu, sive sterilis, sive quae concubitum pati non vult, adhibuerit sibi alteram vir, non alienam, neque a viro sejunctam, possit esse sine crimine fornicationis? Et in historia quidem Veteris Testamenti invenitur exemplum; sed nunc praecepta majora sunt, in quae per illum gradum generatio humana pervenit: tractanda illa sunt ad distinguendas aetates dispensationis divinae providentiae, quae humano generi ordinatissime subvenit; non autem ad vivendi regulas usurpandas . Sed tamen utrum quod ait Apostolus, Mulier non habet potestatem sui corporis, sed vir; similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier; possit in tantum valere, ut permittente uxore, quae maritalis corporis potestatem habet, possit vir cum altera, quae nec aliena uxor sit, nec a viro disjuncta, concumbere: sed non ita est existimandum, ne hoc etiam femina, viro permittente, facere posse videatur, quod omnium sensus excludit.

50. Quanquam nonnullae causae possint existere, ubi et uxor, mariti consensu, pro ipso marito hoc facere debere videatur: sicut Antiochiae factum esse perhibetur ante quinquaginta ferme annos, Constantii temporibus . Nam Acyndinus tunc praefectus, qui etiam consul fuit, cum quemdam librae auri debitorem fisci exigeret, nescio unde commotus, quod plerumque in istis potestatibus periculosum est, quibus quodlibet licet, aut potius putatur licere, comminatus est jurans et vehementer affirmans, quod si certo die quem constituerat, memoratum aurum non exsolveret, occideretur. Itaque cum ille teneretur immani custodia, nec se posset debito illo expedire, dies metuendus imminere et propinquare coepit. Et forte habebat uxorem pulcherrimam, sed nullius pecuniae qua subveniret viro: cujus mulieris pulchritudine cum quidam dives esset accensus, et cognovisset maritum ejus in illo discrimine constitutum, misit ad eam pollicens pro una nocte, si ei misceri vellet, se auri libram daturum. Tum illa quae se sciret non habere sui corporis potestatem, sed virum suum, pertulit ad eum dicens paratam se esse pro marito id facere, si tamen ipse conjugalis corporis dominus, cui tota illa castitas deberetur, tanquam de re sua pro vita sua vellet id fieri. Egit ille gratias, et ut id fieret imperavit, nullo modo judicans adulterinum esse concubitum, quod et libido nulla et magna mariti charitas se jubente et volente flagitaret. Venit mulier ad villam illius divitis, fecit quod voluit impudicus: sed illa corpus nonnisi marito dedit, non concumbere, ut solet, sed vivere cupienti. Accepit aurum: sed ille qui dedit, fraude subtraxit quod dederat, et supposuit simile ligamentum cum terra. Quod ubi mulier jam domi suae posita invenit, prosiluit in publicum eadem mariti charitate clamatura quod fecerat, qua facere coacta est: interpellat praefectum, fatetur omnia, quam fraudem passa esset ostendit. Tum vero praefectus primo se reum, quod suis minis ad id ventum esset, pronuntiat, tanquam in alium sententiam dicens, de Acyndini bonis auri libram fisco inferendam; illam vero mulierem dominam in eam terram, unde pro auro terram accepisset, induci. Nihil hinc in aliquam partem disputo; liceat cuique aestimare quod velit: non enim de divinis auctoritatibus deprompta historia est: sed tamen narrato facto, non ita respuit hoc sensus humanus, quod in illa muliere viro jubente commissum est, quemadmodum antea, cum sine ullo exemplo res ipsa poneretur, horruimus. Sed in hoc Evangelii capitulo nihil fortius considerandum est, quam tantum malum esse fornicationis, ut cum tanto vinculo sibi conjugia constringantur, haec una causa solutionis excepta sit: quae sit autem fornicatio, jam tractatum est.