|
51. Iterum, inquit, audistis quia
dictum est antiquis, Non pejerabis, reddes autem Domino jusjurandum
tuum. Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum,
quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum est pedum
ejus; neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis; neque per
caput tuum juraveris, quia non potes facere capillum unum album aut
nigrum. Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non: quod autem
amplius est, a malo est. Justitia Pharisaeorum est, non pejerare:
hanc confirmat qui vetat jurare, quod pertinet ad justitiam regni
coelorum. Sicut enim falsum loqui non potest qui non loquitur, sic
pejerare non potest qui non jurat. Sed tamen quoniam jurat qui adhibet
testem Deum, diligenter considerandum est hoc capitulum, ne contra
praeceptum Domini Apostolus fecisse videatur, qui saepe hoc modo
juravit, cum dicit, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia
non mentior (Galat. 1, 20): et iterum, Deus et Pater Domini
nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quia non
mentior (II Cor. XI, 31). Tale est etiam illud, Testis
enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii
ejus, quomodo sine intermissione memoriam vestri facio semper in
orationibus meis (Rom. I, 9, 10). Nisi forte quis dicat tunc
habendam esse jurationem, cum per aliquid dicitur per quod juratur: ut
non juraverit, quia non dixit, per Deum; sed dixit, Testis est
Deus. Ridiculum est hoc putare: tamen propter contentiosos aut
multum tardos , ne aliquid interesse quis putet, sciat etiam hoc modo
jurasse Apostolum dicentem, Quotidie morior, per vestram gloriam
(I Cor. XV, 31). Quod ne quis existimet ita dictum, tanquam
si diceretur, Vestra gloria me facit quotidie mori; sicut dicitur,
Per illius magisterium doctus factus est, id est, illius magisterio
factum est ut perfecte doceretur: graeca exemplaria dijudicant, in
quibus scriptum est, NE TEN KAYKESIN YMETERAN,
quod nonnisi a jurante dicitur. Ita ergo intelligitur praecepisse
Dominum ne juretur, ne quisquam sicut bonum appetat jusjurandum, et
assiduitate jurandi ad perjurium per consuetudinem delabatur.
Quapropter qui intelligit, non in bonis, sed in necessariis
jurationem habendam, refrenet se quantum potest, ut non ea utatur,
nisi necessitate, cum videt pigros esse homines ad credendum, quod eis
utile est credere, nisi juratione firmentur . Ad hoc itaque pertinet
quod sic dicitur, Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non:
hoc bonum est, et appentendum. Quod autem amplius est, a malo est;
id est, si jurare cogeris, scias de necessitate venire infirmitatis
eorum quibus aliquid suades: quae infirmitas utique malum est, unde
nos quotidie liberari deprecamur, cum dicimus, Libera nos a malo
(Matth. VI, 13). Itaque non dixit, Quod autem amplius est,
malum est; tu enim non malum facis, qui bene uteris juratione, quae
etsi non bona, tamen necessaria est ut alteri persuadeas quod utiliter
suades: sed a malo est, illius cujus infirmitate jurare cogeris. Sed
nemo novit nisi qui expertus est, quam sit difficile et consuetudinem
jurandi exstinguere, et nunquam temere facere quod nonnunquam facere
necessitas cogit.
52. Quaeri autem potest, cum diceretur, Ego autem dico vobis non
jurare omnino, cur additum sit, neque per coelum, quia thronus Dei
est, et caetera, usque ad id quod dictum est, neque per caput tuum.
Credo propterea, quia non putabant Judaei se teneri jurejurando, si
per ista jurassent: et quoniam audierant, Reddes autem Domino
jusjurandum tuum; non se putabant Domino debere jusjurandum, si per
coelum aut terram, aut per Jerosolymam, aut per caput suum jurarent:
quod non vitio praecipientis, sed illis male intelligentibus, factum
est. Itaque Dominus docet nihil esse tam vile in creaturis Dei, ut
per hoc quisque pejerandum arbitretur; quando a summis usque ad ima
divina providentia creata regantur, incipiens a throno Dei usque ad
capillum album aut nigrum. Neque per coelum, inquit, quia thronus
Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est: id est,
cum juras per coelum aut terram, non te arbitreris non debere Domino
jusjurandum tuum; quia per eum jurare convinceris cujus coelum thronus
est, et cujus scabellum terra est. Neque per Jerosolymam, quia
civitas est magni regis: melius quam si diceret, mea; cum tamen hoc
dixisse intelligatur. Et quia ipse utique Dominus est, Domino
jusjurandum debet, qui per Jerosolymam jurat. Neque per caput tuum
juraveris. Quid enim poterat quisque magis ad se pertinere arbitrari,
quam caput suum? Sed quomodo nostrum est, ubi potestatem faciendi
unius capilli albi aut nigri non habemus? Ergo Deo debet jusjurandum
ineffabiliter tenenti omnia, et ubique praesenti, quisquis etiam per
caput suum jurare voluerit: et hic etiam caetera intelliguntur, quae
omnia utique dici non poterant; sicut illud commemoravimus dictum ab
Apostolo, Quotidie morior, per vestram gloriam. Quam jurationem ut
Domino se debere ostenderet, addidit, quam habeo in Christo Jesu.
53. Verumtamen propter carnales dico, non oportet opinari quod
dictum est coelum thronus Dei, et terra scabellum pedum ejus, quod
sic habeat Deus collocata membra in coelo et in terra, ut nos cum
sedemus; sed illa sedes judicium significat: et quoniam in hoc
universo mundi corpore maximam speciem coelum habeat, et terra
minimam; tanquam praesentior sit excellenti pulchritudini vis divina,
minimam vero ordinet in extremis atque in infimis, sedere in coelo
dicitur terramque calcare. Spiritualiter autem sanctas animas coeli
nomen significat; et terrae, peccatrices: et quoniam spiritualis
omnia judicat, ipse autem a nemine judicatur (I Cor. II,
15), convenienter dicitur sedes Dei: peccator vero cui dictum
est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19); quia per
justitiam meritis digna tribuentem, in infimis ordinatur, et qui in
lege manere noluit, sub lege punitur , congruenter accipitur scabellum
pedum ejus.
|
|