CAPUT XVIII.

54. Sed jam ut istam quoque concludamus summam, quid laboriosius et operosius dici aut cogitari potest, ubi omnes nervos industriae suae animus fidelis exerceat; quam in vitiosa consuetudine superanda? praecidat membra impedientia regnum coelorum, nec dolore frangatur: toleret in conjugali fide omnia, quae quamvis sint molestissima, crimen tamen illicitae corruptionis, id est, fornicationis non habent: veluti si uxorem quisque habeat, sive sterilem, sive deformem corpore, sive debilem membris, vel caecam, vel surdam, vel claudam, vel si quid aliud, sive morbis et doloribus languoribusque confectam, et quidquid excepta fornicatione cogitari potest vehementer horribile, pro fide et societate sustineat; neque solum talem non abjiciat, sed etiam si non habeat, non ducat eam quae soluta est a viro, pulchram, sanam, divitem, fecundam. Quae si facere non licet, multo minus sibi licere arbitretur ad ullum alium illicitum concubitum accedere: fornicationemque sic fugiat, ut ab omni turpi corruptione sese extrahat. Verum loquatur, neque id jurationibus crebris, sed morum probitate commendet: rebellantes adversum se omnium malarum consuetudinum innumerabiles turbas, de quibus ut omnes intelligerentur, paucae commemoratae sunt, confugiens ad arcem christianae militiae, tanquam de loco superiore prosternat. Sed quis tantos labores inire audeat, nisi qui sic flagrat amore justitiae, ut tanquam fame et siti vehementissime accensus, et nullam sibi vitam donec ea satietur existimans, vim faciat in regnum coelorum? Non enim aliter esse poterit fortis ad toleranda omnia, quae in praecidendis consuetudinibus laboriosa et ardua et omnino difficilia saeculi hujus amatores putant. Beati ergo qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur.

55. Verum tamen in his laboribus cum quisque difficultatem patitur, et per dura et aspera gradum faciens circumvallatus variis tentationibus, et hinc atque hinc insurgere praeteritae vitae moles intuens, timet ne aggressa implere non possit, arripiat consilium, ut auxilium mereatur. Quod est autem aliud consilium, nisi ut infirmitatem aliorum ferat, et ei quantum potest opituletur, qui suae divinitus desiderat subveniri? Consequenter itaque praecepta misericordiae videamus. Mitis autem et misericors unum videntur: sed hoc interest, quod mitis, de quo superius tractatum est, pietate non contradicit divinis sententiis quae in sua peccata proferuntur, neque illis Dei sermonibus quos nondum intelligit; sed nullum beneficium praestat ei cui non contradicit nec resistit: misericors autem ita non resistit, ut propter ejus correctionem id faciat, quem redderet resistendo pejorem.