|
56. Sequitur ergo Dominus, et dicit:
Audistis quia dictum est, Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
Ego autem dico vobis, non resistere adversus malum: sed si quis te
percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram; et qui
voluerit tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte illi
et vestimentum; et qui te angariaverit mille passus, vade cum illo
alia duo. Omni petenti te da, et qui voluerit a te mutuari, ne
aversatus fueris. Pharisaeorum justitia minor est non excedere in
vindicta modum, ne plus rependat quisque quam accepit: et magnus hic
gradus est. Nemo enim facile invenitur qui pugno accepto pugnum
reddere velit; et uno a conviciante verbo audito, unum et quod
tantumdem valeat referre contentus sit: sed sive ira perturbatus
immoderatius vindicat; sive quia justum putat, eum qui laesit prior
gravius laedi, quam laesus est qui non laeserat. Talem animum magna
ex parte refrenavit lex, in qua scriptum est, Oculum pro oculo, et
dentem pro dente: quibus nominibus significatur modus, ut injuriam
vindicta non transeat. Et haec est pacis inchoatio: perfecta autem
pax est, talem penitus nolle vindictam.
57. Inter illud ergo primum quod praeter legem est ut majus malum
pro minore malo reddatur, et hoc quod Dominus perficiendis discipulis
dixit, ne pro malo ullum malum reddatur; medium quemdam locum tenet,
ut tantum reddatur quantum acceptum est, per quod a summa discordia ad
summam concordiam pro temporum distributione transitus factus est.
Quisquis ergo malum infert prior studio laedendi et nocendi, vide
quantum distet ab eo qui nec laesus rependit. Quisquis autem nulli
prior male fecit, sed tamen laesus rependit gravius, vel voluntate vel
facto, recessit aliquantum a summa iniquitate, et processit ad summam
justitiam, et tamen nondum tenet quod lex quae per Moysen data est
imperavit. Qui ergo tantum reddit quantum accepit, jam donat
aliquid: non enim tantam poenam meretur nocens, quantam ille qui ab eo
laesus innocens passus est. Hanc ergo inchoatam, non severam, sed
misericordem justitiam ille perficit, qui legem venit implere, non
solvere. Duos ergo adhuc gradus qui intersunt, intelligendos
reliquit, et de ipso summo misericordiae culmine dicere maluit. Nam
est adhuc quod faciat, qui non implet istam magnitudinem praecepti,
quae pertinet ad regnum coelorum; ut non reddat tantum, sed minus,
velut pro duobus pugnis unum, aut pro evulso oculo aurem praecidat.
Hinc ascendens qui omnino nihil rependerit, propinquat praecepto
Domini, nec tamen adhuc ibi est. Parum enim adhuc videtur Domino,
si pro malo quod acceperis, nihil rependas mali, nisi etiam amplius
sis paratus accipere. Quapropter non ait, Ego autem dico vobis, non
reddere malum pro malo; quanquam hoc etiam magnum praeceptum sit: sed
ait, non resistere adversus malum; ut non solum non rependas quod tibi
fuerit irrogatum, sed etiam non resistas quo minus aliud irrogetur.
Hoc est enim quod etiam consequenter exponit: Sed si quis te
percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram: non
enim ait, Si quis te percusserit, noli tu percutere; sed, Para te
adhuc percutienti. Quod ad misericordiam pertinere, In maxime
sentiunt, qui eis quos multum diligunt, tanquam filiis vel quibuslibet
dilectissimis suis aegrotantibus serviunt vel parvulis vel phreneticis:
a quibus multa saepe patiuntur, et si eorum salus id exigat, praebent
se etiam ut plura patiantur, donec vel aetatis vel morbi infirmitas
transeat. Quos ergo Dominus medicus animarum, curandis proximis
instruebat, quid eos aliud docere posset, nisi ut eorum quorum saluti
consulere vellent, imbecillitates aequo animo tolerarent? Omnis
namque improbitas ex imbecillitate animi venit: quia nihil innocentius
est eo qui in virtute perfectus est.
58. Quaeri autem potest quid sibi velit dextera maxilla. Sic enim
in exemplaribus graecis, quibus major fides habenda est, invenitur:
nam multa latina, maxillam tantum habent, non etiam dexteram. Facies
est autem qua quisque cognoscitur: et legimus apud Apostolum,
Toleratis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si
quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit:
deinde continuo subjungit, Secundum ignobilitatem dico (II Cor.
XI, 20, 21); ut exponat quid sit in faciem caedi, hoc est
contemni atque despici. Quod quidem non ideo dicit Apostolus, ut
illos non sustinerent; sed ut se magis qui eos sic diligeret, ut
seipsum pro eis vellet impendi (Id. XII, 15). Sed quoniam
facies non potest dici dextera et sinistra, et tamen nobilitas et
secundum Deum et secundum hoc saeculum potest esse; ita distribuitur
tanquam in dexteram maxillam et sinistram, ut in quocumque discipulo
Christi contemptum fuerit quod christianus est, multo magis in se
contemni paratus sit, si quos hujus saeculi honores habet. Sicut idem
Apostolus, cum in eo persequerentur homines nomen christianum, si
taceret de dignitate quam habebat in saeculo, non praebuerat alteram
maxillam caedentibus dexteram. Non enim dicendo, Civis Romanus sum
(Act. XXII, 25), non erat paratus hoc in se contemni quod
pro minimo habebat, ab eis qui in illo nomen tam pretiosum et salutare
contempserant. Numquid enim ideo minus postea vincula toleravit, quae
civibus Romanis non licebat imponi, aut quemquam de hac injuria voluit
accusare? Et si qui ei propter civitatis Romanae nomen pepercerunt,
non tamen ille ideo non praebuit quod ferirent, cum eos a tanta
perversitate corrigere cuperet patientia sua, quos videbat in se
sinistras partes magis quam dexteras honorare. Illud est enim tantum
attendendum, quo animo faceret omnia, quam benevole et clementer in
eos a quibus ista patiebatur. Nam et pontificis jussu palma
percussus, quod contumeliose visus est dicere, cum ait, Percutiet te
Deus, paries dealbate, minus intelligentibus convicium sonat;
intelligentibus vero prophetia est. Paries quippe dealbatus,
hypocrisis est, id est simulatio sacerdotalem praeferens dignitatem,
et sub hoc nomine tanquam candido tegmine interiorem quasi luteam
turpitudinem occultans. Nam quod humilitatis fuit, mirabiliter
custodivit, cum ei diceretur, Principi sacerdotum maledicis?
respondit, Nescivi, fratres, quia princeps est sacerdotum; scriptum
est enim, Principi populi tui non maledices (Act. XXIII,
3-5). Ubi ostendit quanta tranquillitate illud dixisset, quod
iratus dixisse videbatur, quod tam cito, tam mansuete respondit, quod
ab indignantibus et perturbatis fieri non potest. Et in eo ipso
intelligentibus verum dixit, Nescivi quia princeps est sacerdotum:
tanquam si diceret, Ego alium scivi principem sacerdotum, pro cujus
nomine ista sustineo, cui maledicere fas non est, et cui vos
maledicitis, cum in me nihil aliud quam ejus odistis nomen. Sic ergo
oportet non simulate ista jactare , sed in ipso corde esse ad omnia
praeparatum, ut possit canere illud propheticum: Paratum cor meum,
Deus, paratum cor meum (Psal. LVI, 8). Multi enim alteram
maxillam praebere noverunt, diligere vero illum a quo feriuntur
ignorant. At vero ipse Dominus, qui utique praecepta quae docuit
primus implevit, percutienti se in maxillam ministro sacerdotis non
praebuit alteram; sed insuper dixit: Si male locutus sum, exprobra
de malo; si bene, quid me caedis (Joan. XVIII, 23)? Non
tamen ideo paratus corde non fuit, non solum in alteram maxillam caedi
pro salute omnium, sed etiam toto corpore crucifigi.
59. Ergo et illud quod sequitur, Et qui voluerit tecum judicio
contendere, et tunicam tuam tollere, remitte illi et vestimentum, ad
praeparationem cordis, non ad ostentationem operis praeceptum recte
intelligitur. Sed de tunica et vestimento quod dictum est, non in eis
solis, sed in omnibus faciendum est, quae aliquo jure temporaliter
nostra esse dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatum est, quanto
magis superflua contemnere convenit? Verumtamen ea quae nostra dixi,
eo genere includenda sunt, quo Dominus ipse praescribit, dicens, Si
quis vult judicio tecum contendere, et tunicam tuam tollere. Omnia
ergo illa intelligantur, de quibus judicio nobiscum contendi potest,
ita ut a nostro jure in jus illius transeant, qui contendit vel pro quo
contendit; sicuti est vestis, domus, fundus, jumentum, et
generaliter omnis pecunia. Quod utrum etiam de servis accipiendum sit
magna quaestio est. Non enim christianum oportet sic possidere
servum, quomodo equum aut argentum: quanquam fieri possit ut majore
pretio valeat equus quam servus, et multo magis aliquid aureum vel
argenteum. Sed ille servus, si rectius et honestius et ad Deum
colondum accommodatius abs te domino educatur, aut regitur, quam ab
illo potest qui eum cupit auferre; nescio utrum quisquam dicere
audeat, ut vestimentum eum debere contemni. Hominem namque homo
tanquam seipsum diligere debet, cui ab omnium Domino, sicut ea, quae
sequuntur ostendunt, etiam ut inimicos diligat imperatur.
60. Sane animadvertendum est omnem tunicam vestimentum esse, non
omne vestimentum tunicam esse. Vestimenti ergo nomen plura significat
quam nomen tunicae. Et ideo sic dictum esse arbitror, Et qui
voluerit tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, remitte
illi et vestimentum; tanquam si diceret, Qui voluerit tunicam tuam
tollere, remitte illi et si quid aliud indumenti habes. Ideo nonnulli
pallium interpretati sunt, quod graece positum est IMATION.
61. Et qui te angariaverit, inquit, mille passus, vade cum illo
alia duo. Et hoc utique non tam ut pedibus agas, quam ut animo sis
paratus. Nam in ipsa christiana historia, in qua est auctoritas,
nihil tale invenies factum esse a sanctis, vel ab ipso Domino, cum in
homine quem suscipere dignatus est, vivendi nobis praeberet exemplum;
cum tamen omnibus fere locis eos invenias paratos fuisse aequo animo
tolerare quidquid eis improbe fuisset ingestum. Sed verbi gratia
dictum putamus. Vade cum eo alia duo? an tria compleri voluit, quo
numero significatur perfectio; ut meminerit quisque cum hoc facit,
perfectam se implere justitiam, misericorditer perferendo infirmitates
eorum quos vult sanos fieri? Potest videri propterea etiam tribus
exemplis haec praecepta insinuasse: quorum primum est, si quis te
percusserit in maxillam; secundum, si quis tunicam tollere voluerit;
tertium, si quis mille passus angariaverit: in quo tertio exemplo
simplo duplum additur, ut triplum compleatur. Qui numerus hoc loco si
non, ut dictum est, significat perfectionem; illud accipiatur, quod
in praecipiendo tanquam tolerabilius incipiens paulatim creverit, donec
perveniret usque ad duplum aliud perferendum. Nam primo praeberi
voluit alteram maxillam, cum fuerit dextra percussa, ut minus perferre
paratus sis quam pertulisti. Quidquid enim dextera significat, et
charius est utique quam id quod sinistra significat, et qui in re
chariore aliquid pertulit, si et in viliore perferat, minus est.
Deinde illi qui tunicam vult tollere, jubet et vestimentum remitti:
quod aut tantumdem est, aut non multo amplius; non tamen duplum.
Tertio de mille passibus, quibus addenda dicit duo millia, usque ad
duplum aliud perferas jubet: ita significans, sive aliquanto minus
quam jam fuit, sive tantumdem, sive amplius quisque improbus in te
esse voluerit, aequo animo tolerandum esse.
|
|