CAPUT II.

4. Beati mites; quoniam ipsi haereditate possidebunt terram: illam credo terram, de qua in Psalmo dicitur, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Significat enim quamdam soliditatem et stabilitatem haereditatis perpetuae, ubi anima per bonum affectum, tanquam loco suo requiescit, sicut corpus in terra; et inde cibo suo alitur, sicut corpus ex terra: ipsa est requies et vita sanctorum. Mites autem sunt qui cedunt improbitatibus, et non resistunt malo, sed vincunt in bono malum (Rom. XII, 21). Rixentur ergo immites, et dimicent pro terrenis et temporalibus rebus: Beati autem mites; quoniam ipsi haereditate possidebunt terram, de qua pelli non possint.

5. Beati lugentes; quoniam ipsi consolabuntur. Luctus est tristitia de amissione charorum: conversi autem ad Deum, ea quae in hoc mundo chara amplectebantur, amittunt: non enim gaudent his rebus, quibus ante gaudebant; et donec fiat in illis amor aeternorum , nonnulla moestitia sauciantur: consolabuntur ergo Spiritu sancto, qui maxime propterea paracletus nominatur, id est consolator, ut temporalem amittentes aeterna laetitia perfruantur.

6. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur. Jam istos amatores dicit veri et inconcussi boni. Illo ergo cibo saturabuntur, de quo ipse Dominus dicit, Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei, quod est justitia: et illa aqua, de qua quisquis biberit, ut idem dicit, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 34, 14).

7. Beati misericordes; quoniam ipsorum miserebitur . Beatos esse dicit qui subveniunt misseris, quoniam eis ita rependitur, ut de miseria liberentur.

8. Beati mundi corde; quoniam ipsi Deum videbunt. Quam ergo stulti sunt qui Deum istis exterioribus oculis quaerunt, cum corde videatur, sicut alibi scriptum est, Et in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I, 1). Hoc est enim mundum cor, quod est simplex cor: et quemadmodum lumen hoc videri non potest, nisi oculis mundis; ita nec Deus videtur, nisi mundum sit illud quo videri potest.

9. Beati pacifici; quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. In pace perfectio est, ubi nihil repugnat; et ideo filii Dei pacifici, quoniam nihil resistit Deo , et utique filii similitudinem patris habere debent. Pacifici autem in semetipsis sunt, qui omnes animi sui motus componentes et subjicientes rationi, id est menti et spiritui, carnalesque concupiscentias habentes edomitas, fiunt regnum Dei: in quo ita sunt ordinata omnia, ut id quod est in homine praecipuum et excellens, hoc imperet caeteris non reluctantibus, quae sunt nobis bestiisque communia; atque idipsum quod excellit in homine, id est mens et ratio, subjiciatur potiori, quod est ipsa veritas unigenitus Filius Dei. Neque enim imperare inferioribus potest, nisi superiori se ipse subjiciat. Et haec est pax quae datur in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14); haec vita consummati perfectique sapientis. De hujusmodi regno pacatissimo et ordinatissimo missus est foras princeps hujus saeculi, qui perversis inordinatisque dominatur. Hac pace intrinsecus constituta atque firmata, quascumque persecutiones ille qui foras missus est, forinsecus concitaverit, auget gloriam quae secundum Deum est; non aliquid in illo aedificio labefactans, sed deficientibus machinis suis innotescere faciens quanta firmitas intus exstructa sit. Ideo sequitur: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum coelorum.