CAPUT XX.

62. In his sane generibus trium exemplorum nullum genus injuriae praetermissum esse video. Namque omnia in quibus improbitatem aliquam patimur, in duo genera dividuntur: quorum alterum est quod restitui non potest; alterum quod potest. Sed in illo quod restitui non potest, vindictae solatium quaeri solet. Quid enim prodest quod percussus repercutis? Numquid propterea illud quod in corpore laesum est, restituitur in integrum? Sed tumidus animus talia fomenta desiderat: sanum autem firmumque ista non juvant; quin potius misericorditer perferendam alterius infirmitatem judicat, quam alieno supplicio suam mitigandam, quae nulla est.

63. Neque hic ea vindicta prohibetur, quae ad correctionem valet: etiam ipsa enim pertinet ad misericordiam; nec impedit illud propositum, quo quisque paratus est ab eo quem correctum esse vult, plura perferre. Sed huic vindictae referendae non est idoneus, nisi qui odium quo solent flagrare qui se vindicare desiderant, dilectionis magnitudine superaverit . Non enim metuendum est ne odisse parvulum filium parentes videantur, cum ab eis vapulat peccans, ne peccet ulterius. Et certe perfectio dilectionis ipsius Dei Patris imitatione nobis proponitur, cum in sequentibus dicitur, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro eis qui vos persequuntur: et tamen de ipso dicitur per prophetam. Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III, 12). Dicit et Dominus: Servus qui nescit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit pauca; servus autem qui scit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit multa (Luc. XII, 48, 47). Non ergo quaeritur, nisi ut et ille vindicet, cui rerum ordine potestas data est; et ea voluntate vindicet, qua pater in parvulum filium, quem per aetatem odisse nondum potest. Hinc enim aptissimum exemplum ducitur, quo satis appareat posse peccatum amore potius vindicari, quam impunitum relinqui: ut illum in quem vindicat non poena miserum, sed correctione beatum velit; paratus tamen, si opus sit, aequo animo plura tolerare ab eo illata, quem vult esse correctum, sive in eum habeat potestatem coercendi, sive non habeat.

64. Magni autem et sancti viri, qui jam optime scirent mortem istam quae animam dissolvit a corpore, non esse formidandam, secundum eorum tamen animum qui illam timerent, nonnulla peccata morte punierunt, quod et viventibus utilis metus incuteretur, et illis qui morte puniebantur, non ipsa mors noceret, sed peccatum, quod augeri posset, si viverent. Non temere illi judicabant, quibus tale judicium donaverat Deus. Inde est quod Elias multos morte affecit, et propria manu (III Reg. XVIII, 40), et igne divinitus impetrato (IV Reg. I, 10): quod et alii multi magni et divini viri eodem spiritu consulendi rebus humanis non temere fecerunt. De quo Elia cum exemplum dedissent discipuli, Domino commemorantes quid ab eo factum sit, ut etiam ipsis daret potestatem petendi de coelo ignem ad consumendum eos qui sibi hospitium non praeberent; reprehendit in eis Dominus non exemplum prophetae sancti, sed ignorantiam vindicandi, quae adhuc erat in rudibus (Luc. IX, 52-56): animadvertens eos non amore correctionem, sed odio desiderare vindictam. Itaque posteaquam eos docuit quid esset diligere proximum tanquam seipsum, infuso etiam Spiritu sancto, quem decem diebus completis post ascensionem suam desuper, ut promiserat, misit (Act. II, 1-4), non defuerunt tales vindictae, quamvis multo rarius quam in Veteri Testamento. Ibi enim ex majore parte servientes timore premebantur; hic autem maxime dilectione liberi nutriebantur. Nam et verbis apostoli Petri Ananias et uxor ejus, sicut in Actibus Apostolorum legimus, exanimes ceciderunt, nec resuscitati sunt, sed sepulti (Id. V, 1-10).

65. Sed si huic libro haeretici qui adversantur Veteri Testamento, nolunt credere, Paulum apostolum quem nobiscum legunt, intueantur dicentem de quodam peccatore quem tradidit satanae in interitum carnis, ut anima salva sit (I Cor. V, 5). Et si nolunt hic mortem intelligere (fortasse enim incertum est), quamlibet vindictam per satanam factam ab Apostolo fateantur: quod non eum odio, sed amore fecisse manifestat illud adjectum, ut anima salva sit. Aut in illis libris quibus ipsi magnam tribuunt auctoritatem, animadvertant quod dicimus, ubi scriptum est apostolum Thomam imprecatum cuidam, a quo palma percussus esset, atrocissimae mortis supplicium, anima tamen ejus commendata, ut in futuro ei saeculo parceretur: cujus a leone occisi, a caetero corpore discerptam manum canis intulit mensis in quibus convivabatur Apostolus. Cui scripturae licet nobis non credere; non est enim in catholico canone: illi tamen eam et legunt, et tanquam incorruptissimam verissimamque honorant, qui adversus corporales vindictas quae sunt in Veteri Testamento, nescio qua caecitate acerrime saeviunt, quo animo et qua distributione temporum factae sint omnino nescientes.

66. Tenebitur ergo in hoc injuriarum genere, quod per vindictam luitur, iste a Christianis modus , ut accepta injuria non surgat in odium, sed infirmitatis misericordia paratus sit animus plura perpeti; nec correctionem negligat, qua vel consilio, vel auctoritate, vel potestate uti potest. Aliud injuriarum genus est, quod in integrum restitui potest: cujus duae species, una ad pecuniam, altera ad operam pertinet. Quapropter illius de tunica et vestimento, hujus de angaria mille passuum et duum millium exempla subjecta sunt: quia et reddi vestimentum potest; et quem adjuveris opera, potest te etiam ipse, si opus fuerit, adjuvare. Nisi forte ita potius distinguendum est, ut prius quod positum est de percussa maxilla, omnia significet quae sic ingeruntur ab improbis, ut restitui non possint nisi vindicta: secundum quod positum est de vestimento omnia significet quae possunt restitui sine vindicta; et ideo forte additum est, Qui voluerit tecum judicio contendere, quia quod per judicium aufertur, non ea vi putatur auferri, cui vindicta debeatur: tertium vero ex utroque confectum sit, ut et sine vindicta et cum vindicta possit restitui. Nam qui operam indebitam violenter exigit sine ullo judicio, sicut facit qui angariat hominem improbe, et cogit se illicite adjuvari ab invito, et poenam improbitatis potest luere, et operam reddere, si hanc ille repetat qui improbum pertulit. In his ergo omnibus generibus injuriarum Dominus docet patientissimum et misericordissimum, et ad plura perferenda paratissimum animum christiani esse oportere.

67. Sed quoniam parum est non nocere, nisi etiam praestes beneficium quantum potes, consequenter adjungit, et dicit: Omni petenti te da, et qui voluerit mutuari a te, ne aversatus fueris. Omni petenti, inquit; non, omnia petenti: ut id des quod dare honeste et juste potes. Quid si enim pecuniam petat, qua innocentem conetur opprimere? quid si postremo stuprum petat? Sed ne multa persequar quae sunt innumerabilia, id profecto dandum est quod nec tibi nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest: et cui juste negaveris quod petit, indicanda est ipsa justitia, ut non eum inanem dimittas. Ita omni petenti te dabis, quamvis non semper id quod petit dabis; et aliquando melius aliquid dabis, cum petentem injusta correxeris.

68. Quod autem, ait, Qui voluerit a te mutuari, ne aversatus fueris; ad animum referendum est. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Mutuatur autem omnis qui accipit, etiam si non ipse soluturus est: cum enim misericordibus Deus plura restittat, omnis qui beneficium praestat, feneratur. Aut si non placet accipere mutuantem nisi eum qui accipit redditurus, intelligendum est Dominum duo ipsa genera praestandi esse complexum. Namque aut donamus quod damus benevole, aut reddituro commodamus. Et plerumque homines, qui proposito divino praemio donare parati sunt, ad dandum quod mutuum petitur pigri fiunt, quasi nihil recepturi a Deo, cum rem quae datur, ille qui accipit exsolvat. Recte itaque ad hoc beneficii tribuendi genus nos divina hortatur auctoritas dicens, Et qui voluerit a te mutuari, ne aversatus fueris: id est, ne propterea voluntatem alienes ab eo qui petit, quia et pecunia tua vacabit , et Deus tibi non redditurus est, cum homo reddiderit; sed cum id ex praecepto Dei facis, apud illum qui haec jubet, infructuosum esse non potest.