|
69. Deinde adjungit, et dicit: Audistis
quia dictum est, Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum.
Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros, benefacite his qui
vos oderunt, et orate pro eis qui vos persequuntur: ut sitis filii
Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri jubet super
bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Si enim
dilexeritis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et
Publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum,
quid amplius facitis? nonne et Ethnici hoc ipsum faciunt? Estote
ergo vos perfecti, sicut et Pater vester qui in coelis est, perfectus
est. Nam sine ista dilectione, qua etiam inimicos et persecutores
nostros diligere jubemur, ea quae superius dicta sunt implere quis
potest? Perfectio autem misericordiae, qua plurimum animae laboranti
consulitur, ultra dilectionem inimici porrigi non potest; et ideo sic
clauditur: Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester qui in
coelis est, perfectus est. Ita tamen ut Deus intelligatur perfectus
tanquam Deus, et anima perfecta tanquam anima.
70. Gradum tamen esse aliquem in Pharisaeorum justitia, quae ad
Legem veterem pertinet, hinc intelligitur, quod multi homines eos
etiam a quibus diliguntur oderunt; sicut luxuriosi filii parentes
coercitores luxuriae suae: ascendit ergo aliquem gradum qui proximum
diligit, quamvis adhuc oderit inimicum. Ejus autem imperio, qui
venit Legem implere, non solvere, perficiet benevolentiam et
benignitatem, cum eam usque ad inimici dilectionem perduxerit. Nam
ille gradus quamvis nonnullus sit, tam parvus est tamen, ut cum
Publicanis etiam possit esse communis. Nec quod in Lege dictum est,
Oderis inimicum tuum, vox jubentis justo accipienda est, sed
permittentis infirmo.
71. Oritur hic sane nullo modo dissimulanda quaestio, quod huic
praecepto Domini, quo nos hortatur diligere inimicos nostros, et
benefacere his qui nos oderunt, et orare pro his qui nos persequuntur,
multae aliae Scripturarum partes minus diligenter et sobrie
considerantibus videntur adversae; quia et in Prophetis inveniuntur
multae imprecationes adversus inimicos, quae maledictiones putantur:
sicut est illud, Fiat mensa eorum in laqueum (Psal. LXVIII,
23); et caetera quae ibi dicuntur: et illud, Fiant filii ejus
pupilli, et uxor ejus vidua (Psal. CVIII, 9); et quae alia
vel supra vel infra in eodem psalmo in personam Judae per Prophetam
dicuntur. Multa alia usquequaque in Scripturis reperiuntur, quae
videantur esse contraria et huic praecepto Domini, et illi
apostolico, quo ait, Benedicite, et nolite maledicere (Rom.
XII, 14): cum et de Domino scriptum sit quod maledixerit
civitatibus quae verbum ejus non acceperunt (Matth. XI,
20-24, et Luc. X, 13-15); et memoratus Apostolus de
quodam ita dixerit, Reddet illi Dominus secundum opera illius (II
Tim. IV, 14).
72. Sed haec facile solvuntur, quia et Propheta per imprecationem
quid esset futurum cecinit, non optantis voto, sed spiritu
praevidentis; ita et Dominus, ita et Apostolus: quanquam in horum
etiam verbis non hoc invenitur quod optaverint, sed quod praedixerint.
Non enim cum ait Dominus, Vae tibi, Capharnaum, aliud sonat nisi
aliquid ei mali eventurum merito infidelitatis: quod futurum Dominus
non malevolentia optabat, sed divinitate cernebat. Et Apostolus non
ait, Reddat; sed, Reddet illi Dominus secundum opera ejus: quod
verbum praenuntiantis est, non imprecantis. Sicut et de illa
hypocrisi Judaeorum, de qua jam dictum est, cui eversionem imminere
cernebat, dixit, Percutiet te Deus, paries dealbate (Supra,
cap. 19, n. 58). Prophetae autem maxime solent figura
imprecantis futura praedicere, sicut figura praeteriti temporis ea quae
ventura erant saepe cecinerunt: sicut est illud, Quare fremuerunt
gentes, et populi meditati sunt inania (Psal. II, 1)? Non
enim dixit, Quare frement gentes, et populi meditabuntur inania; cum
ea non quasi jam transacta meminisset, sed ventura prospiceret. Tale
etiam illud est, Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum
meum miserunt sortem (Psal. XXI, 19): et hic enim non dixit,
Divident sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum mittent
sortem. Nec tamen de his verbis quisquam calumniatur, nisi qui non
sentit varietatem istam figurarum in loquendo nihil veritati rerum
minuere, et plurimum addere affectibus animorum.
|
|