|
73. Sed illud magis urget istam
quaestionem, quod dicit apostolus Joannes, Si quis scit peccare
fratrem suum peccatum non ad mortem, postulabit, et dabit illi
Dominus vitam qui peccat non ad mortem: est autem peccatum ad mortem;
non pro illo dico ut roget (I Joan. V, 16). Aperte enim
ostendit esse quosdam fratres pro quibus orare non nobis praecipitur,
cum Dominus etiam pro persecutoribus nostris orare jubeat. Nec ista
quaestio solvi potest, nisi fateamur esse aliqua peccata in fratribus,
quae inimicorum persecutione graviora sint. Fratres autem Christianos
significare, multis divinarum Scripturarum documentis probari potest.
Manifestissimum tamen illud est, quod Apostolus ita ponit,
Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore, et sanctificata est
mulier infidelis in fratre. Non enim addidit, nostro; sed manifestum
existimavit, cum fratris nomine christianum intelligi voluit, qui
infidelem haberet uxorem. Et ideo paulo post dicit, Quod si
infidelis discedit, discedat: non autem servituti subjectus est frater
vel soror in hujusmodi (I Cor. VII, 14, 15). Peccatum
ergo fratris ad mortem puto esse, cum post agnitionem Dei per gratiam
Domini nostri Jesu Christi quisque oppugnat fraternitatem, et
adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae
facibus agitatur . Peccatum autem non ad mortem est, si quisquam non
amorem a fratre alienaverit, sed officia fraternitatis debita per
aliquam infirmitatem animi non exhibuerit. Quapropter et Dominus in
cruce ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc.
XXIII, 34): nondum enim gratiae Spiritus sancti participes
facti societatem sanctae fraternitatis inierant. Et beatus Stephanus
in Actibus Apostolorum orat pro eis a quibus lapidatur (Act.
VII, 59); quia nondum Christo crediderant, neque adversus
illam communem gratiam dimicabant. Et apostolus Paulus propterea,
credo, non orat pro Alexandro, quia jam frater erat, et ad mortem,
id est, invidentia fraternitatem oppugnando, peccaverat. Pro his
autem qui non abruperant, amorem , sed timore succubuerant, orat ut
eis ignoscatur. Sic enim dicit: Alexander aerarius multa mihi mala
ostendit; reddet illi Dominus secundum opera ejus: quem et tu
devita; valde enim restitit nostris sermonibus. Deinde subjungit pro
quibus orat, ita dicens: In prima mea defensione nemo mihi affuit,
sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur (II Tim. IV,
14-16).
74. Ista differentia peccatorum Judam tradentem a Petro negante
distinguit: non quia poenitenti non sit ignoscendum, ne contra illam
sententiam Domini veniamus, qua praecipit semper ignoscendum esse
fratri petenti ut sibi frater ignoscat (Luc. XVII, 3): sed
quia illius peccati tanta labes est, ut deprecandi humilitatem subire
non possit, etiam si peccatum suum mala conscientia et agnoscere et
enuntiare cogatur. Cum enim dixisset Judas, Peccavi, quod
tradiderim sanguinem justum; facilius tamen desperatione cucurrit ad
laqueum (Matth. XXVII, 4, 5), quam humilitate veniam
deprecatus est. Quapropter multum interest quali poenitentiae ignoscat
Deus. Multi enim multo citius se fatentur peccasse, atque ita sibi
succensent ut vehementer se peccasse nollent; sed tamen animum ad
humiliandum et obterendum cor, implorandamque veniam non deponunt:
quam mentis affectionem, propter peccati magnitudinem, jam de
damnatione illos habere credendum est.
75. Et hoc est fortasse peccare in Spiritum sanctum, id est, per
malitiam et invidiam, fraternam oppugnare charitatem post acceptam
gratiam Spiritus sancti, quod peccatum Dominus neque hic, neque in
futuro saeculo dimitti dicit. Unde quaeri potest utrum in Spiritum
sanctum Judaei peccaverint, quando dixerunt quod in Beelzebub
principe daemoniorum daemonia Dominus expelleret: utrum hoc in ipsum
Dominum dictum accipiamus, quia de se dicit alio loco, Si enim
patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus
(Matth. X, 25)? An quoniam de magna invidentia dixerant,
ingrati tam praesentibus beneficiis, quamvis nondum christiani
fuerint, tamen propter ipsam invidentiae magnitudinem in Spiritum
sanctum peccasse credendi sunt? Non enim hoc colligitur de verbis
Domini. Quamvis enim eodem loco dixerit,
|
“Quicumque enim dixerit
verbum nequam adversus Filium hominis, remittetur ei: qui autem
dixerit verbum adversus Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in
hoc saeculo, neque in futuro;”
|
|
tamen videri potest ad hoc eos
monuisse, ut accedant ad gratiam, et post acceptam gratiam non ita
peccent, ut nunc peccaverunt. Nunc enim in Filium hominis dixerunt
verbum nequam, et potest eis dimitti, si conversi fuerint, et ei
crediderint, et Spiritum sanctum acceperint: quo accepto si
fraternitati invidere, et gratiam quam acceperunt oppugnare voluerint,
non eis dimitti, neque in hoc saeculo neque in futuro. Nam si eos sic
haberet condemnatos, ut nulla spes illis reliqua esset, non adhuc
monendos judicaret, cum addidit dicens: Aut facite arborem bonam, et
fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum
(Id. XII, 24-33).
76. Sic itaque accipiatur diligendos inimicos esse, et
benefaciendum his qui nos oderunt, et orandum pro his qui nos
persequuntur, ut pro quibusdam etiam fratrum peccatis intelligatur non
praeceptum esse ut oremus; ne per imperitiam nostram divina Scriptura
(quod fieri non potest) a se dissentire videatur. Sed utrum sicut
pro quibusdam non est orandum, ita etiam contra aliquos orandum sit,
nondum satis apparuit. Generaliter enim dictum est, Benedicite, et
nolite maledicere: et illud, Nemini malum pro malo reddentes (Rom.
XII, 14, 17). Pro quo autem non oras, non etiam contra
illum oras: potes enim videre certam ejus poenam, et penitus
desperatam salutem, et non quia odisti eum, ideo pro illo non oras;
sed quia sentis nihil te posse proficere, et orationem tuam non vis
repelli a justissimo judice. Sed quid agimus de his contra quos oratum
a sanctis accepimus, non ut corrigerentur, nam hoc modo potius pro
ipsis oratum est; sed ad illam ultimam damnationem: non sicut contra
Domini traditorem per prophetam; nam illa, ut dictum est, praedictio
futurorum, non optatio supplicii fuit: nec sicut ab Apostolo contra
Alexandrum; nam et inde jam satis dictum est: sed sicut in
Apocalypsi Joannis legimus martyres orare ut vindicentur (Apoc.
VI, 10); cum ille primus martyr ut lapidatoribus suis
ignosceretur, oraverit.
77. Sed hinc non oportet moveri. Quis enim audeat affirmare, cum
illi sancti candidati se vindicari petierint, utrum contra ipsos
homines, an contra regnum peccati petierint? Nam ipsa est sincera et
plena justitiae et misericordiae vindicta martyrum, ut evertatur regnum
peccati, quo regnante tanta perpessi sunt. Ad cujus eversionem
nititur Apostolus, dicens: Non ergo regnet peccatum in vestro
mortali corpore (Rom. VI, 12). Destruitur autem et evertitur
peccati regnum, partim correctione hominum, ut caro spiritui
subjiciatur; partim damnatione perseverantium in peccato, ut ita
justitia ordinentur, ut justis cum Christo regnantibus molesti esse
non possint. Intuere apostolum Paulum; nonne tibi videtur in seipso
Stephanum martyrem vindicare, cum dicit: Non sic pugno, tanquam
aerem caedens; sed castigo corpus meum, et servituti subjicio (I
Cor. IX, 26, 27)? Nam hoc in se utique prosternebat, et
debilitabat, et victum ordinabat, unde Stephanum caeterosque
Christianos fuerat persecutus. Quis ergo convincit martyres sanctos
non talem suam vindictam a Domino esse deprecatos, cum etiam finem
hujus saeculi, in quo tanta exitia pertulerunt, ad suam vindictam
potuerint licenter optare? Quod qui orant, et pro inimicis suis orant
qui sanabiles sunt, et contra illos non orant qui insanabiles esse
voluerunt: quia Deus quoque puniendo illos non est malevolus tortor,
sed justissimus ordinator. Sine ulla ergo dubitatione diligamus
inimicos nostros, benefaciamus his qui oderunt nos, et oremus pro eis
qui nos persequuntur.
|
|