|
78. Quod autem consequenter positum
est, Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, ex illa regula
intelligendum est, qua et Joannes dicit, Dedit illis potestatem
filios Dei fieri (Joan. I, 12). Unus enim naturaliter Filius
est, qui nescit omnino peccare: nos autem potestate accepta efficimur
filii, in quantum ea quae ab illo praecipiuntur implemus. Unde
apostolica disciplina adoptionem appellat, qua in aeternam haereditatem
vocamur, ut cohaeredes Christi esse possimus (Rom. VIII,
17, et Galat. IV, 5). Filii ergo efficimur regeneratione
spirituali, et adoptamur in regnum Dei, non tanquam alieni, sed
tanquam ab illo facti et creati: ut unum sit beneficium, quo nos fecit
esse per omnipotentiam suam, cum ante nihil essemus; alterum quo
adoptavit, ut cum eo tanquam filii vita aeterna pro nostra
participatione frueremur. Itaque non ait, Facite ista, quia estis
filii; sed, Facite ista, ut sitis filii.
79. Cum autem ad hoc nos vocat per ipsum Unigenitum, ad
similitudinem suam nos vocat. Ille enim, sicut consequenter dicit,
solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et
injustos. Sive solem suum non istum carneis oculis visibilem
accipias, sed illam sapientiam, de qua dicitur, Candor est enim
lucis aeternae (Sap. VII, 26); de qua item dicitur, Ortus
est mihi justitiae sol; et iterum, Vobis autem qui timetis nomen
Domini, orietur sol justitiae (Malach. IV, 2): ut etiam
pluviam accipias irrigationem doctrinae veritatis, quia bonis et malis
apparuit, et bonis et malis evangelizatus est Christus. Sive istum
solem mavis accipere non solum hominum, sed etiam pecorum corporeis
oculis propalatum; et istam pluviam qua fructus gignuntur, qui ad
refectionem corporis dati sunt: quod probabilius intelligi existimo:
ut ille sol spiritualis non oriatur, nisi bonis et sanctis; quia hoc
ipsum est, quod plangunt iniqui in illo libro qui Sapientia Salomonis
inscribitur, Et sol non ortus est nobis (Sap. V, 6): et illa
pluvia spiritualis non irriget nisi bonos; quia malos significavit
vinea, de qua dictum est, Mandabo nubibus meis ne pluant super cam
(Isai. V, 6). Sed sive hoc sive illud intelligas, magna Dei
bonitate fit, quae nobis imitanda praecipitur, si filii Dei esse
volumus. Quantum enim hujus vitae solatium afferat lux ista
visibilis, et pluvia corporalis, quis tam ingratus est ut non
sentiat? Quod solatium videmus et justis in hac vita et peccatoribus
communiter exhiberi. Non autem ait, qui facit solem oriri super bonos
et malos; sed addidit, suum, id est, quem ipse fecit atque
constituit, et a nullo aliquid sumpsit ut faceret, sicut in Genesi de
omnibus luminaribus scribitur (Gen. I, 16); qui proprie potest
dicere sua esse omnia quae de nihilo creavit: ut hinc admoneremur
quanta liberalitate inimicis nostris ex praecepto ejus praestare
debeamus quae nos non creavimus, sed de muneribus ejus accepimus.
80. Quis autem potest vel paratus esse ab infirmis injurias
sustinere, quantum eorum saluti prodest; et malle amplius iniquitatis
alienae perpeti, quam id quod perpessus est reddere; omni petenti a se
aliquid, vel id quod petit, si habetur, et si recte dari potest, vel
consilium bonum, vel benevolum dare animum, nec se avertere ab eo qui
mutuari cupit; diligere inimicos, benefacere his qui se oderunt,
orare pro eis qui se persequuntur? quis ergo haec facit, nisi plene
perfecteque misericors? Quo uno consilio miseria devitatur,
opitulante illo qui ait, Misericordiam volo magis quam sacrificium
(Oseae VI, 6): Beati ergo misericordes; quia ipsorum
miserebitur. Sed jam commode fieri puto, ut hic lector tam longo
volumine fatigatus respiret aliquantum, et ad caetera se reficiat in
alio libro consideranda.
|
|