|
10. Sunt autem omnes istae octo
sententiae. Jam enim caetera compellans loquitur ad illos qui
aderant, dicens: Beati eritis, cum vobis maledicent, et
persequentur vos. Superiores autem sententias generaliter dirigebat:
non enim dixit, Beati pauperes spiritu, quoniam vestrum est regnum
coelorum; sed, quoniam ipsorum est, inquit, regnum coelorum:
neque, Beati mites, quoniam vos possidebitis terram; sed, quoniam
ipsi possidebunt terram. Et ita caeteras usque ad octavam sententiam,
ubi ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam
ipsorum est regnum coelorum. Inde jam incipit loqui praesentes
compellans, cum et illa quae supra dicta sunt, ad eos etiam
pertinerent, qui praesentes audiebant; et haec postea quae videntur
praesentibus specialiter dici, pertineant etiam ad illos qui absentes
vel post futuri erant. Quapropter iste sententiarum numerus diligenter
considerandus est. Incipit enim beatitudo ab humilitate: Beati
pauperes spiritu, id est, non inflati, dum se divinae auctoritati
subdit anima, timens post hanc vitam ne pergat ad poenas, etiamsi
forte in hac vita sibi beata esse videatur. Inde venit ad divinarum
Scripturarum cognitionem, ubi oportet eam se mitem praebere pietate,
ne id quod imperitis videtur absurdum vituperare audeat, et
pervicacibus concertationibus efficiatur indocilis. Inde jam incipit
scire quibus nodis saeculi hujus per carnalem consuetudinem ac peccata
teneatur: itaque in hoc tertio gradu, in quo scientia est, lugetur
amissio summi boni, quia inhaeretur extremis. In quarto autem gradu
labor est, ubi vehementer incumbitur ut sese animus avellat ab eis
quibus pestifera dulcedine innexus est: hic ergo esuritur et sititur
justitia, et multum necessaria est fortitudo; quia non relinquitur
sine dolore quod cum delectatione retinetur. Quinto autem gradu
perseverantibus in labore datur evadendi consilium; quia nisi quisque
adjuvetur a superiore, nullo modo sibi est idoneus ut sese tantis
miseriarum implicamentis expediat: est autem justum consilium, ut qui
se a potentiore adjuvari vult, adjuvet infirmiorem in quo est ipse
potentior: itaque Beati misericordes; quia ipsorum miserebitur.
Sexto gradu est cordis munditia, de bona conscientia bonorum operum
valens ad contemplandum summum illud bonum, quod solo puro et sereno
intellectu cerni potest. Postremo est septima ipsa sapientia, id est
contemplatio veritatis, pacificans totum hominem, et suscipiens
similitudinem Dei, quae ita concluditur: Beati pacifici; quoniam
ipsi filii Dei vocabuntur. Octava tanquam ad caput redit; quia
consummatum perfectumque ostendit et probat: itaque in prima et in
octava nominatum est regnum coelorum, Beati pauperes spiritu; quoniam
ipsorum est regnum coelorum; et, Beati qui persecutionem patiuntur
propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum coelorum: cum jam
dicitur, Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an
angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an
gladius (Rom. VIII, 35)? Septem sunt ergo quae perficiunt:
nam octava clarificat, et quod perfectum est demonstrat, ut per hos
gradus perficiantur et caeteri, tanquam a capite rursum exordiens.
|
|