CAPUT IV.

11. Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio Spiritus sancti, de qua Isaias loquitur (Isai. XI, 2, 3), his gradibus sententiisque congruere. Sed interest ordinis: nam ibi enumeratio ab excellentioribus coepit, hic vero ab inferioribus. Ibi namque incipit a sapientia, et desinit ad timorem Dei: sed initium sapientiae timor Domini est. Quapropter si gradatim tanquam ascendentes numeremus, primus ibi est timor Dei, secunda pietas, tertia scientia, quarta fortitudo, quintum consilium, sextus intellectus, septima sapientia. Timor Dei congruit humilibus, de quibus hic dicitur, Beati pauperes spiritu, id est non inflati, non superbi: quibus Apostolus dicit, Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20); id est, noli extolli. Pietas congruit mitibus: qui enim pie quaerit, honorat sanctam Scripturam, et non reprehendit quod nondum intelligit, et propterea non resistit, quod est mitem esse: unde hic dicitur, Beati mites. Scientia congruit lugentibus, qui jam cognoverunt in Scripturis quibus malis vincti teneantur, quae tanquam bona et utilia ignorantes appetiverunt: de quibus hic dicitur, Beati qui lugent. Fortitudo congruit esurientibus et sitientibus: laborant enim desiderantes gaudium de veris bonis, et amorem a terrenis et corporalibus avertere cupientes: de quibus hic dicitur, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Consilium congruit misericordibus: hoc enim unum remedium est de tantis malis evadendi, ut dimittamus, sicut nobis dimitti volumus; et adjuvemus in quo possumus alios, sicut nos in quo non possumus cupimus adjuvari: de quibus hic dicitur, Beati misericordes. Intellectus congruit mundis corde, tanquam purgato oculo, quo cerni possit quod corporeus oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Isai. LXIV, 4; et I Cor. II, 9): de quibus hic dicitur, Beati mundi corde. Sapientia congruit pacificis, in quibus jam ordinata sunt omnia, nullusque motus adversus rationem rebellis est, sed cuncta obtemperant spiritui hominis, cum et ipse obtemperet Deo : de quibus hic dicitur, Beati pacifici.

12. Unum autem praemium quod est regnum coelorum, pro his gradibus varie nominatum est. In primo, sicut oportebat, positum est regnum coelorum, quod est perfecta summaque sapientia animae rationalis. Sic itaque dictum est, Beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum: tanquam diceretur, Initium sapientiae timor Domini. Mitibus haereditas data est, tanquam testamentum patris cum pietate quaerentibus: Beati mites; quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Lugentibus consolatio, tanquam scientibus quid amiserint, et quibus mersi sint: Beati qui lugent; quoniam ipsi consolabuntur. Esurientibus et sitientibus saturitas, tanquam refectio laborantibus fortiterque certantibus ad salutem: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur. Misericordibus misericordia, tanquam vero et optimo consilio utentibus, ut hoc eis exhibeatur a potentiore, quod invalidioribus exhibent. Beati misericordes; quoniam ipsorum miserebitur. Mundis corde facultas videndi Deum, tanquam purum oculum ad intelligenda aeterna gerentibus. Beati mundi corde; quoniam ipsi Deum videbunt. Pacificis Dei similitudo, tanquam perfecte sapientibus formatisque ad imaginem Dei per regenerationem renovati hominis: Beati pacifici; quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Et ista quidem in hac vita possunt compleri, sicut completa esse in Apostolis credimus . Nam illa omnimoda in angelicam formam mutatio, quae post hanc vitam promittitur, nullis verbis exponi potest. Beati ergo qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Haec octava sententia, quae ad caput redit, perfectumque hominem declarat, significatur fortasse et circumcisione octavo die in Veteri Testamento; et Domini resurrectione post sabbatum, qui est utique octavus, idemque primus dies; et celebratione octavarum feriarum, quas in regeneratione novi hominis celebramus; et numero ipso Pentecostes. Nam septenario numero septies multiplicato, quo fiunt quadraginta novem, quasi octavus additur, ut quinquaginta compleantur et tanquam redeatur ad caput: quo die missus est Spiritus sanctus, quo in regnum coelorum ducimur, et haereditatem accipimus, et consolamur; et pascimur, et misericordiam consequimur, et mundamur, et pacificamur; atque ita perfecti, omnes extrinsecus illatas molestias pro veritate et justitia sustinemus.