|
13. Beati eritis, inquit, cum vobis
maledicent, et persequentur vos, et dicent omne malum adversum vos,
mentientes, propter me. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra
multa est in coelis. Animadvertat quisquis delicias hujus saeculi et
facultates rerum temporalium quaerit in nomine christiano, intrinsecus
esse beatitudinem nostram; sicut de anima ecclesiastica ore prophetico
dicitur: Omnis pulchritudo filiae regis intrinsecus (Psal.
XLIV, 14): nam extrinsecus maledicta et persecutiones et
detractiones promittuntur: de quibus tamen magna merces est in coelis,
quae sentitur in corde patientium, eorum qui jam possunt dicere,
|
“Gloriamur in tribulationibus; scientes quoniam tribulatio patientiam
operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem
non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum sanctum qui datus est nobis”
|
|
(Rom. V, 3-5). Non
enim ista perpeti fructuosum est, sed ista pro Christi nomine non
solum aequo animo, sed etiam cum exsultatione tolerare. Nam multi
haeretici, nomine christiano animas decipientes, multa talia
patiuntur: sed ideo excluduntur ab ista mercede, quia non dictum est
tantum, Beati qui persecutionem patiuntur; sed additum est, propter
justitiam: ubi autem sana fides non est, non potest esse justitia;
quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4, et Rom. I, 17).
Neque schismatici aliquid sibi ex ista mercede promittant; quia
similiter ubi charitas non est, non potest esse justitia: dilectio
enim proximi malum non operatur (Rom. XIII, 10), quam si
haberent, non dilaniarent corpus Christi, quod est Ecclesia
(Coloss. I, 24).
14. Quaeri autem potest quid intersit quod ait, Cum vobis
maledicent, et, Omne malum dicent adversum vos; cum maledicere, hoc
sit, malum dicere. Sed aliter maledictum jactatur cum contumelia
coram illo cui maledicitur, sicut Domino nostro dictum est, Nonne
verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes (Joan.
VIII, 48)? aliter cum absentis fama laeditur, sicut de illo
item scribitur, Alii dicebant, Quia propheta est: alii autem
dicebant, Non, sed seducit populum (Id. VII, 12).
Persequi autem, est vim inferre, vel insidiis appetere: quod fecit
qui eum tradidit, et qui eum crucifixerunt. Sane quod etiam hoc non
est nude positum, ut diceretur, Et dicent omne malum adversum vos,
sed additum est, mentientes; additum etiam, propter me: propter eos
additum puto, qui volunt de persecutionibus et de famae suae
turpitudine gloriari; et ideo dicere ad se pertinere Christum, quia
multa de illis dicuntur mala; cum et vera dicantur, quando de illorum
errore dicuntur: et si aliquando etiam nonnulla falsa jactantur, quod
temeritate hominum plerumque accidit, non tamen propter Christum ista
patiuntur. Non enim Christum sequitur, qui non secundum veram fidem
et catholicam disciplinam Christianus vocatur.
15. Gaudete, inquit, et exsultate, quoniam merces vestra multa
est in coelis. Non hic coelos dici puto superiores partes hujus
visibilis mundi. Non enim merces nostra, quae inconcussa et aeterna
esse debet, in rebus volubilibus et temporalibus collocanda est. Sed
in coelis dictum puto, in spiritualibus firmamentis, ubi habitat
sempiterna justitia: in quorum comparatione terra dicitur anima
iniqua, cui peccanti dictum est, Terra es, et in terram ibis
(Gen. III, 19). De his coelis dicit Apostolus: Quoniam
conversatio nostra in coelis est (Philipp. III, 20).
Sentiunt ergo jam istam mercedem, qui gaudent spiritualibus bonis:
sed tunc ex omni parte perficietur, cum etiam hoc mortale induerit
immortalitatem. Ita enim persecuti sunt, inquit, et Prophetas qui
ante vos fuerunt. Nunc persecutionem generaliter posuit, et in
maledictis et in dilaceratione famae; et bene exemplo adhortatus est,
quia vera dicentes solent persecutionem pati: nec tamen ideo Prophetae
antiqui timore persecutionis a veritatis praedicatione defecerunt.
|
|