|
16. Rectissime itaque sequitur, Vos estis
sal terrae: ostendens fatuos esse judicandos, qui temporalium bonorum
vel copiam sectantes, vel inopiam metuentes, amittunt aeterna, quae
nec dari possunt ab hominibus, nec auferri. Itaque si sal infatuatum
fuerit, in quo salietur? id est, si vos per quos condiendi sunt
quodammodo populi, metu persecutionum temporalium amiseritis regna
coelorum; qui erunt homines per quos a vobis error auferatur, cum vos
elegerit Deus, per quos errorem auferat caeterorum? Ergo ad nihilum
valet sal infatuatum, nisi ut mittatur foras, et calcetur ab
hominibus. Non itaque calcatur ab hominibus qui patitur
persecutionem, sed qui persecutionem timendo infatuatur. Calcari enim
non potest nisi inferior: sed inferior non est qui quamvis corpore
multa in terra sustineat, corde tamen fixus in coelo est.
17. Vos estis lumen mundi. Quomodo dixit superius sal terrae, sic
nunc dicit lumen mundi. Nam neque superius ista terra accipienda est,
quam pedibus corporeis calcamus, sed homines qui in terra habitant,
vel etiam peccatores, quorum condiendis et exstinguendis putoribus
apostolicum salem Dominus misit. Et hic mundum non coelum et terram,
sed homines qui sunt in mundo vel diligunt mundum, oportet intelligi,
quibus illuminandis Apostoli missi sunt. Non potest civitas abscondi
super montem constituta: id est, fundata super insignem magnamque
justitiam, quam significat etiam ipse mons in quo disputat Dominus.
Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio. Quid putamus?
ita esse dictum sub modio, ut occultatio tantum lucernae accipienda
sit, tanquam si diceret, Nemo accendit lucernam, et occultat illam?
an aliquid etiam modius significat, ut hoc sit ponere lucernam sub
modio, superiora facere corporis commoda, quam praedicationem
veritatis; ut ideo quisque veritatem non praedicet, dum timet ne
aliquid in rebus corporalibus et temporalibus molestiae patiatur? Et
bene modius dicitur, sive propter retributionem mensurae, quia ea
quisque recipit quae gessit in corpore, ut illic, inquit Apostolus,
recipiat unusquisque quae gessit in corpore (II Cor. V, 10):
et tanquam de hoc modio corporis alio loco dicitur, In qua enim
mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis (Matth. VII,
2): sive quoniam temporalia bona, quae in corpore peraguntur, certa
dierum mensura et inchoantur et transeunt, quam fortasse significat
modius; aeterna vero et spiritualia nullo tali fine coercentur : Non
enim ad mensuram dat Deus spiritum (Joan. III, 34). Sub
modio ergo lucernam ponit, quisquis lucem bonae doctrinae commodis
temporalibus obscurat et tegit. Sed super candelabrum. Super
candelabrum autem, qui corpus suum ministerio Dei subjicit, ut
superior sit praedicatio veritatis, et inferior servitus corporis: per
ipsam tamen corporis servitutem excelsior luceat doctrina, quae per
officia corporalia, id est per vocem et linguam et caeteros corporis
motus in bonis operibus insinuatur discentibus. Super candelabrum ergo
ponit lucernam, cum dicit Apostolus, Non sic pugno tanquam aerem
caedens; sed castigo corpus meum, et servituti subjicio, ne forte
aliis praedicans ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 26,
27). Quod vero ait, Ut luceat omnibus qui in domo sunt, domum
puto dictam habitationem hominum, id est ipsum mundum, propter id quod
superius ait, Vos estis lumen mundi: aut si domum quisque vult
accipere Ecclesiam, nec hoc est absurdum.
|
|