|
18. Sic luceat, inquit, lumen vestrum
coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem
vestrum qui in coelis est. Si tantummodo diceret, Sic luceat lumen
vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra; finem
constituisse videretur in laudibus hominum, quas quaerunt hypocritae,
et qui ambiunt ad honores, et captant inanissimam gloriam. Contra
quos dicitur.
|
“Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non
essem”
|
|
(Galat. I, 10): et per prophetam,
|
“Qui hominibus
placent, confusi sunt, quia Deus nihili fecit illos;”
|
|
et iterum,
|
“Deus confregit ossa hominibus placentium”
|
|
(Psal. LII, 6):
et rursum Apostolus,
|
“Non efficiamur inanis gloriae cupidi”
|
|
(Galat. V, 26); et ipse iterum.
|
“Probet autem se homo, et
tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero”
|
|
(Id. VI,
4). Non ergo tantum dixit,
|
“ut videant bona facta vestra;”
|
|
sed
addidit,
|
“et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est:”
|
|
ut hoc
ipsum quod homo per bona opera placet hominibus, non ibi finem
constituat ut hominibus placeat; sed referat hoc ad laudem Dei, et
propterea placeat hominibus ut in illo glorificetur Deus. Hoc enim
laudantibus expedit, ut non hominem, sed Deum honorent: sicut in
ipso homine qui portabatur , Dominus ostendit, ubi admiratae turbae
paralytico sanato virtutes ejus, sicut in Evangelio scriptum est,
|
“Timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem
hominibus”
|
|
(Matth. IX, 8). Cujus imitator apostolus Paulus
dicit:
|
“Tantum autem audientes erant quoniam qui aliquando nos
persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in
me glorificabant Deum”
|
|
(Galat. I, 23, 24).
19. Posteaquam ergo cohortatus est audientes ut se praepararent ad
omnia sustinenda pro veritate atque justitia, et ut non absconderent
bonum quod accepturi erant, sed ea benevolentia discerent, ut caeteros
docerent, non ad laudem suam, sed ad gloriam Dei bona sua opera
referentes; incipit eos jam informare et docere quid doceant, tanquam
si quaererent dicentes: Ecce volumus et omnia sustinere pro tuo
nomine, et doctrinam tuam non abscondere; sed quid est hoc ipsum quod
vetas abscondi, et pro quo jubes omnia tolerari? numquid alia dicturus
es contra ea quae in Lege scripta sunt? Non, inquit. Nolite enim
putare, quoniam veni solvere Legem aut Prophetas: non veni solvere,
sed implere.
|
|