|
20. In hac sententia sensus duplex est;
secundum utrumque tractandum est. Nam qui dicit, Non veni solvere
Legem, sed implere; aut addendo dicit quod minus habet, aut faciendo
quod habet: illud ergo prius consideremus, quod primo posui. Nam qui
addit quod minus habet, non utique solvit quod invenit, sed magis
perficiendo confirmat: et ideo sequitur, et dicit, Amen dico vobis,
donec transeat coelum et terra, iota unum aut unus apex non transiet a
Lege, donec omnia fiant. Dum enim fiunt etiam illa quae adduntur ad
perfectionem, multo magis fiunt illa quae praemissa sunt ad
inchoationem. Quod autem ait, Iota unum, aut unus apex non transiet
a Lege, nihil potest aliud intelligi nisi vehemens expressio
perfectionis , quando per litteras singulas demonstrata est: inter
quas litteras iota minor est caeteris, quia uno ductu fit; apex autem
est etiam ipsius aliqua in summo particula. Quibus verbis ostendit in
Lege ad effectum etiam minima quaeque perduci. Deinde subjicit: Qui
enim solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines,
minimus vocabitur in regno coelorum. Mandata ergo minima significantur
per unum iota et unum apicem. Qui ergo solverit et docuerit sic, id
est, secundum id quod solvit, non secundum id quod invenit et legit,
minimus vocabitur in regno coelorum: et fortasse ideo non erit in regno
coelorum, ubi nisi magni esse non possunt. Qui autem fecerit et
docuerit sic , hoc est, qui non solverit, et docuerit sic, secundum
id quod non solvit, magnus vocabitur in regno coelorum. Qui vero
magnus vocabitur in regno coelorum, sequitur ut etiam sit in regno
coelorum, quo magni admittuntur: ad hoc enim pertinet quod sequitur.
|
|