|
21. Dico enim vobis, quia nisi abundaverit
justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis
in regnum coelorum: id est, nisi non solum illa minima Legis
praecepta impleveritis quae inchoant hominem, sed etiam ista quae a me
adduntur, qui non veni solvere Legem, sed implere, non intrabitis in
regnum coelorum . Sed dicis mihi: Si de illis mandatis minimis cum
superius loqueretur, dixit minimum vocari in regno coelorum quisquis
unum eorum solverit, et secundum suam solutionem docuerit; magnum
autem vocari quisquis ea fecerit, et sic docuerit, et ex eo jam in
regno coelorum futurum esse quia magnus est: quid opus est addi
praeceptis Legis minimis, si jam in regno coelorum potest esse, quia
magnus est quisquis ea fecerit, et sic docuerit? Quapropter sic est
accipienda illa sententia, Qui autem fecerit et docuerit sic, magnus
vocabitur in regno coelorum: id est, non secundum illa minima, sed
secundum ea quae ego dicturus sum. Quae sunt autem ista? Ut abundet
justitia, inquit, vestra super Scribarum et Pharisaeorum; quia nisi
abundaverit, non intrabitis in regnum coelorum. Ergo qui solverit
illa minima, et sic docuerit, minimus vocabitur: qui autem fecerit
illa minima, et sic docuerit, non jam magnus habendus est et idoneus
regno coelorum; sed tamen non tam minimus quam ille qui solvit: ut
autem sit magnus atque illi regno aptus, facere debet et docere, sicut
Christus nunc docet, id est, ut abundet justitia ejus super
Scribarum et Pharisaeorum. Justitia Pharisaeorum est, ut non
occidant; justitia eorum qui intraturi sunt in regnum Dei, ut non
irascantur sine causa: minimum est ergo non occidere; et qui illud
solverit, minimus vocabitur in regno coelorum: qui autem illud
impleverit ut non occidat, non continuo magnus erit et idoneus regno
coelorum, sed tamen ascendit aliquem gradum; perficietur autem, si
nec irascatur sine causa: quod si perfecerit, multo remotior erit ab
homicidio. Quapropter qui docet ut non irascamur, non solvit Legem
ne occidamus, sed implet potius, ut et foris dum non occidimus, et in
corde dum non irascimur, innocentiam custodiamus.
22. Audistis ergo, inquit, quia dictum est antiquis, Non
occides: qui autem occiderit, judicio reus erit. Ego autem dico
vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit
judicio: qui autem dixerit fratri suo, Racha, reus erit concilio:
qui autem dixerit, Fatue, reus erit gehennae ignis. Quid interest
inter reum judicio, et reum concilio, et reum gehennae ignis? Nam
hoc postremum gravissimum sonat, et admonet quosdam gradus factos a
levioribus ad graviora, donec ad gehennam ignis veniretur. Et ideo si
levius est reum esse judicio quam reum esse concilio; item levius est
reum esse concilio, quam esse reum gehennae ignis; oportet levius esse
intelligatur irasci sine causa fratri, quam dicere Racha, et rursus
levius esse dicere Racha, quam dicere Fatue. Non enim reatus ipse
haberet gradus, nisi gradatim etiam peccata commemorarentur.
23. Unum autem hic verbum obscurum positum est, quia nec graecum
nec latinum est Racha: caetera vero in sermone nostro usitata sunt.
Nonnulli autem de graeco trahere voluerunt interpretationem hujus
vocis, putantes pannosum dici Racha, quoniam graece pannus RAKOS
dicitur: a quibus tamen cum quaeritur quid dicatur graece pannosus,
non respondent Racha; deinde posset latinus interpres ubi posuit
Racha, pannosum ponere, nec uti verbo quod et in latina lingua nullum
sit, et in graeca inusitatum. Probabilius est ergo quod audivi a
quodam Hebraeo, cum id interrogassem: dixit enim esse vocem non
significantem aliquid, sed indignantis animi motum exprimentem. Has
interjectiones grammatici vocant particulas orationis significantes
commoti animi affectum: velut cum dicitur a dolente, Heu; vel ab
irascente, Hem. Quae voces quarumque linguarum sunt propriae, nec
in aliam linguam facile transferuntur: quae causa utique coegit tam
graecum interpretem quam latinum vocem ipsam ponere, cum quomodo eam
interpretaretur non inveniret.
24. Gradus itaque sunt in istis peccatis, ut primo quisque
irascatur, et eum motum retineat corde conceptum: jam si extorserit
vocem indignantis ipsa commotio, non significantem aliquid, sed illum
animi motum ipsa eruptione testantem, qua feriatur ille cui irascitur;
plus est utique quam si surgens ira silentio premeretur: si vero non
solum vox indignantis audiatur, sed etiam verbum quo jam certam ejus
vituperationem in quem profertur, designet et notet, quis dubitet
amplius hoc esse, quam si solus indignationis sonus ederetur? Itaque
in primo unum est, id est, ira sola; in secundo duo, et ira, et vox
quae iram significat; in tertio tria, et ira, et vox quae iram
significat: et in voce ipsa, certae vituperationis expressio. Vide
nunc etiam tres reatus, judicii, concilii, gehennae ignis. Nam in
judicio adhuc defensioni datur locus: in concilio autem quanquam et
judicium esse soleat, tamen quia interesse aliquid hoc loco fateri
cogit ipsa distinctio, videtur ad concilium pertinere sententiae
prolatio; quando non jam cum ipso reo agitur, utrum damnandus sit,
sed inter se qui judicant conferunt quo supplicio damnari oporteat quem
constat esse damnandum: gehenna vero ignis, nec damnationem habet
dubiam, sicut judicium; nec damnati poenam, sicut concilium; in
gehenna quippe ignis certa est et damnatio et poena damnati. Videntur
ergo aliqui gradus in peccatis et in reatu: sed quibus modis
invisibiliter exhibeantur meritis animarum, quis potest dicere?
Audiendum est itaque quantum intersit inter justitiam Pharisaeorum,
et istam majorem quae in regnum coelorum introducit, quod cum sit
gravius occidere quam verbo irrogare convicium, ibi occisio reum facit
judicio, hic autem ira facit reum judicio, quod trium illorum
peccatorum levissimum est: quia illic quaestionem homicidii inter
homines agitabant; hic autem omnia divino judicio dimittuntur, ubi
finis damnatorum est gehenna ignis. Quisquis autem dixerit quod
graviore supplicio in majore justitia punitur homicidium, si gehenna
ignis punitur convicium, cogit intelligi esse differentias gehennarum.
25. Sane in tribus istis sententiis subauditio verborum intuenda
est. Habet enim prima sententia omnia verba necessaria, ut nihil
subaudiatur: Qui irascitur, inquit, fratri suo sine causa, reus
erit judicio. In secunda vero cum ait, Qui autem dixerit fratri
suo, Racha, subauditur, sine causa, et ita jungitur, reus erit
concilio . Jam in tertia ubi ait, Qui autem dixerit, Fatue, duo
subaudiuntur, et fratri suo, et sine causa. Hoc est unde
defenditur, quod Apostolus Galatas vocat stultos (Galat. III,
1), quos etiam fratres nominat: non enim id facit sine causa. Ideo
autem hic frater subaudiendus est, quia de inimico postea dicitur
quomodo etiam ipse tractandus sit majore justitia.
|
|