LIBER SECUNDUS

In posteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto et septimo.


CAPUT PRIMUM.

1. Misericordiam, usque ad cujus tractationem liber primus terminum accepit, sequitur cordis mundatio, unde iste sumit exordium. Cordis autem mundatio est, tanquam oculi quo videtur Deus; cujus simplicis habendi tantam curam esse oportet, quantam ejus rei dignitas flagitat, quae tali oculo conspici potest. Huic autem oculo magna ex parte mundato difficile est non subrepere sordes aliquas de his rebus quae ipsas bonas nostras actiones comitari solent, veluti est laus humana. Si quidem non recte vixere, perniciosum est: recte autem vivere, et nolle laudari, quid est aliud quam inimicum esse rebus humanis, quae utique tanto sunt miseriores, quanto minus placet recta vita hominum? Si ergo inter quos vivis, te recte viventem non laudaverint, illi in errore sunt: si autem laudaverint, tu in periculo; nisi tam simplex cor habueris et mundum, ut ea quae recte facis, non propter laudes hominum facias; magisque illis recta laudantibus gratuleris, quibus id quod bonum est placet, quam tibi ipsi; quia recte viveres, etiam si nemo laudaret: ipsamque laudem tuam tunc intelligas utilem esse laudantibus, si non teipsum in tua bona vita, sed Deum honorent, cujus sanctissimum templum est quisquis vivit bene; ut illud impleatur quod ait David, In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 3). Pertinet ergo ad oculum mundum non intueri in recte faciendo laudes hominum, et ad eas referre quod recte facis, id est, propterea recte facere aliquid, ut hominibus placeas. Sic enim etiam simulare bonum libebit, si non attenditur nisi ut homo laudet; qui quoniam videre cor non potest, potest etiam falsa laudare. Quod qui faciunt, id est, qui bonitatem simulant, duplici corde sunt. Non ergo habet simplex, id est, mundum cor, nisi qui transcendit humanas laudes, et illum solum intuetur, cum recte vivit, et ei placere nititur, qui conscientiae solus inspector est. De cujus conscientiae puritate quidquid procedit, tanto est laudabilius, quanto humanas laudes minus desiderat.

2. Cavete ergo, inquit, facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis: id est, cavete hoc animo juste vivere, et ibi constituere bonum vestrum, ut vos videant homines. Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est: non si ab hominibus videamini; sed si propterea juste vivatis, ut ab hominibus videamini. Nam ubi erit, quod in principio sermonis hujus dictum est, Vos estis lumen mundi? Non potest civitas abscondi super montem constituta; neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra. Sed non ibi constituit finem; addidit enim, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 14-16). Hic autem, quia hoc reprehendit, si ibi sit finis recte factorum, id est, si propterea recte faciamus, ut tantum videamur ab hominibus; posteaquam dixit, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis, nihil addidit. In quo apparet, non hoc eum prohibuisse ut recte fiat coram hominibus, sed ne ob id forte recte fiat coram hominibus, ut videamur ab eis, id est, ut hoc intueamur, et ibi finem nostri propositi collocemus.

3. Nam et Apostolus dicit, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I, 10); cum alio loco dicat, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo (I Cor. X, 32, 33). Quod qui non intelligunt, contrarium putant; cum ille se dixerit non placere hominibus, quia non ideo recte faciebat ut placeret hominibus, sed ut Deo, ad cujus amorem corda hominum volebat convertere, eo ipso quo placebat hominibus. Itaque et non se placere hominibus recte dicebat, quia in eo ipso ut Deo placeret intuebatur: et placendum esse hominibus recte praecipiebat, non ut hoc appeteretur tanquam merces recte factorum; sed quia Deo placere non posset, qui non se iis quos salvos fieri vellet praeberet imitandum: imitari autem illum qui sibi non placuerit, nullo pacto quisquam potest. Sicut ergo non absurde loqueretur, qui diceret, In hac opera qua navem quaero, non navem quaero, sed patriam: sic et Apostolus convenienter diceret, In hac opera, qua hominibus placeo, non hominibus, sed Deo placeo, quia non hoc appeto, sed ad id refero ut me imitentur, quos salvos fieri volo. Sicut dicit de oblatione quae fit in sanctos, Non quia quaero datum, sed inquiro fructum (Philpp. IV, 17): id est, Quod quaero datum vestrum, non hoc quaero, sed fructum vestrum. Hoc enim indicio apparere poterat quantum profecissent in Deum, cum id libenter offerrent , quod non propter gaudium de muneribus, sed propter communionem charitatis ab eo quaerebatur.

4. Quanquam et cum addit, et dicit, Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est, nihil aliud demonstrat nisi id nos cavere oportere, ne humanam laudem pro nostrorum operum mercede quaeramus, id est, ea nos beatos effici arbitremur.