CAPUT X.

36. Sed harum septem petitionum consideranda et commendanda distinctio est. Nam cum vita nostra temporaliter nunc agatur, atque speretur aeterna, et cum aeterna priora sint dignitate, quamvis temporalibus prius actis ad illa transeatur; trium primarum petitionum impetrationes quanquam in hac vita, quae isto saeculo agitur, exordium capiant (nam et sanctificatio nominis Dei ab ipso humilitatis Domini adventu agi coepit; et adventus regni ejus, quo in claritate venturus est, non jam finito saeculo, sed in fine saeculi manifestabitur; et perfectio voluntatis ejus, sicut in coelo et in terra, sive justos et peccatores coelum et terram intelligas, sive spiritum et carnem, sive Dominum et Ecclesiam, sive omnia simul, ipsa perfectione nostrae beatitudinis, et ideo saeculi terminatione complebitur), tamen omnia tria in aeternum manebunt. Nam et sanctificatio nominis Dei sempiterna erit, et regni ejus nullus est finis, et perfectae nostrae beatitudini aeterna vita promittitur. Permanebunt ergo ista tria consummata atque cumulata in illa vita quae nobis promittitur.

37. Reliqua vero quatuor quae petimus, ad temporalem istam vitam pertinere mihi videntur. Quorum primum est, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Hoc ipso enim quod dictus est quotidianus panis, sive spiritualis significetur, sive in Sacramento aut in victu isto visibilis, ad hoc tempus pertinet, quod appellavit hodie: non quia spiritualis cibus non est sempiternus; sed quia iste qui quotidianus dictus est in Scripturis, sive in strepitu sermonis, sive quibusque temporalibus signis exhibetur animae: quae omnia tunc utique non erunt, cum omnes erunt docibiles Deo (Isai. LIV, 13; Joan. VI, 45), et ipsam ineffabilem lucem veritatis non motu corporum significantes, sed puritate mentis haurientes. Nam fortasse et propterea panis dictus est, non potus, quia panis frangendo atque mandendo, in alimentum convertitur, sicut Scripturae aperiendo et disserendo animam pascunt; potus vero paratus, sicuti est, transit in corpus: ut isto tempore panis sit veritas, cum quotidianus panis dicitur; tunc autem potus, cum nullo labore disputandi et sermocinandi, quasi frangendi atque mandendi, opus erit, sed solo haustu sincerae et perspicuae veritatis. Et peccata nunc nobis dimittuntur, et nunc dimittimus; quae harum quatuor reliquarum secunda petitio est: tunc autem nulla erit venia peccatorum, quia nulla peccata. Et tentationes temporalem istam vitam infestant; non autem erunt, cum perfectum erit quod dictum est, Abscondes eos in abscondito vultus tui (Psal. XXX, 21). Et malum, a quo liberari optamus, et ipsa liberatio a malo ad hanc utique vitam pertinet, quam et justitia Dei mortalem meruimus, et unde ipsius misericordia liberamur.