CAPUT XI.

38. Videtur etiam mihi septenarius iste numerus harum petitionum congruere illi septenario numero, ex quo totus iste sermo manavit. Si enim timor Dei est quo beati sunt pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum; petamus ut sanctificetur in hominibus nomen Dei, timore casto permanente in saecula saeculorum (Psal. XVIII, 10). Si pietas est qua beati sunt mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram; petamus ut veniat regnum ejus, sive in nos ipsos, ut mitescamus, nec ei resistamus; sive de coelo in terras in claritate adventus Domini, quo nos gaudebimus, et laudabimur , dicente illo, Venite, benedicti Patris mei, accipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). In Domino enim, inquit propheta, laudabitur anima mea; audiant mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 2). Si scientia est qua beati sunt qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; oremus ut fiat voluntas ejus sicut in coelo et in terra, quia cum corpus tanquam terra, spiritui tanquam coelo, summa et tota pace consenserit, non lugebimus: nam nullus alius hujus temporis luctus est, nisi cum adversum se ista confligunt, et cogunt nos dicere, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; et luctum nostrum lacrymosa voce testari, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis ejus (Rom. VII, 23, 24)? Si fortitudo est qua beati sunt qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur; oremus ut panis noster quotidianus detur nobis hodie, quo fulti atque sustentati, ad plenissimam illam saturitatem venire possimus. Si consilium est quo beati sunt misericordes, quoniam ipsorum miserebitur; dimittamus debita debitoribus nostris, et oremus ut nobis nostra dimittantur. Si intellectus est quo beati sunt mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt; oremus non induci in tentationem, ne habeamus duplex cor, non appetendo simplex bonum, quo referamus omnia quae operamur, sed simul temporalia et terrena sectando. Tentationes enim de his rebus quae graves et calamitosae videntur hominibus, non in nos valent, si non valeant illae quae blanditiis earum rerum accidunt, quas homines bonas et laetandas putant. Si sapientia est qua beati sunt pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 3-9); oremus ut liberemur a malo: ipsa enim liberatio liberos nos faciet, id est filios Dei, ut spiritu adoptionis clamemus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15, et Galat. IV, 6).

39. Sane non negligenter praetereundum est quod ex omnibus iis sententiis, quibus nos orare Dominus praecepit, eam potissimum commendandam esse judicavit, quae pertinet ad dimissionem peccatorum: in qua nos misericordes esse voluit, quod unum est consilium miserias evadendi. In nulla enim alia sententia sic oramus, ut quasi paciscamur cum Deo: dicimus enim, Dimitte nobis sicut et nos dimittimus. In qua pactione si mentimur, totius orationis nullus est fructus. Sic enim dicit: Si enim dimiseritis hominibus delicta eorum, dimittet et vobis Pater vester qui in coelis est. Si autem non dimiseritis hominibus, neque Pater vester dimittet vobis peccata vestra.