CAPUT XII.

40. Sequitur de jejunio praeceptum, pertinens ad eamdem cordis mundationem, de qua nunc agitur. Nam et in hoc opere cavendum est ne subrepat aliqua ostentatio et appetitus laudis humanae, qui duplicet cor, et non sinat mundum et simplex esse ad intelligendum Deum.

“Cum autem jejunatis, inquit, nolite fieri, sicut hypocritae, tristes: exterminant enim vultum suum, ut videantur hominibus jejunantes. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. Vos autem jejunantes ungite capita vestra, et facies vestras lavate, ne videamini hominibus jejunantes, sed Patri vestro qui est in abscondito: et Pater vester qui videt in abscondito, reddet vobis.”

Manifestum est his praeceptis omnem nostram intentionem in interiora gaudia dirigi, ne foris quaerentes mercedem huic saeculo conformemur, et amittamus promissionem tanto solidioris atque firmioris, quanto interioris beatitudinis, qua nos elegit Deus conformes fieri imaginis Filii ejus (Rom. VIII, 29).

41. In hoc autem capitulo maxime animadvertendum est, non in solo rerum corporearum nitore atque pompa, sed etiam in ipsis sordibus luctuosis esse posse jactantiam; et eo periculosiorem, quo sub nomine servitutis Dei decipit. Qui ergo immoderato cultu corporis atque vestitus vel caeterarum rerum nitore praefulget, facile convincitur rebus ipsis, pomparum saeculi esse sectator, nec quemquam fallit dolosa imagine sanctitatis: qui autem in professione Christianitatis inusitato squalore ac sordibus intentos in se oculos hominum facit, cum id voluntate facit, non necessitate patitur, caeteris ejus operibus potest conjici utrum hoc contemptu superflui cultus, an ambitione aliqua faciat; quia et sub ovina pelle cavendos lupos Dominus praecepit; sed ex fructibus, inquit, eorum cognoscetis eos. Cum enim coeperint aliquibus tentationibus ea ipsa illis subtrahi vel negari, quae isto velamine vel consecuti sunt, vel consequi cupiunt, tunc necesse est appareat utrum lupus in ovina pelle sit, an ovis in sua. Non enim propterea ornatu superfluo debet aspectus hominum mulcere christianus, quia illum parcum habitum ac necessarium etiam simulatores saepius usurpant, ut incautos decipiant: quia et illae oves non debent pelles suas deponere, si aliquando eis lupi se contegunt.

42. Quaeri ergo solet quid sit quod ait, Vos autem cum jejunatis, ungite capita vestra, et facies vestras lavate, ne videamini hominibus jejunantes. Non enim quispiam recte praeceperit, quamvis faciem quotidiana consuetudine lavemus, unctis etiam capitibus cum jejunamus, nos esse debere. Quod si turpissimum omnes fatentur, intelligendum est hoc praeceptum ungendi caput, et faciem lavandi, ad interiorem hominem pertinere. Ungere ergo caput, ad laetitiam pertinet; lavare autem faciem, ad munditiam: et ideo caput ungit qui laetatur interius mente atque ratione. Hoc enim recte accipimus caput, quod in anima praeeminet, et quo caetera hominis regi et gubernari manifestum est. Et hoc facit qui non foris quaerit laetitiam, ut de laudibus hominum carnaliter gaudeat. Caro enim quae subjecta esse debet, nullo modo est totius naturae humanae caput. Nemo quidem unquam carnem suam odio habuit, sicut Apostolus dicit, cum de diligenda uxore praecipit (Ephes. V, 25-33): sed caput mulieris vir, cui viro caput est Christus (I Cor. XI, 3). Interius ergo gaudeat in jejunio suo, eo ipso quo sic se jejunando avertit a voluptate saeculi ut sit subditus Christo, qui secundum hoc praeceptum caput unctum habere desiderat. Ita enim et faciem lavabit, id est, cor mundabit, quo visurus est Deum, non interposito velamine propter infirmitatem contractam de sordibus; sed firmus et stabilis, quoniam mundus et simplex. Lavamini, inquit, mundi estote, auferte nequitias ab animis vestris, atque a conspectu oculorum meorum (Isai. I, 16). Ab his igitur sordibus facies nostra lavanda est, quibus Dei aspectus offenditur. Nos enim revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformabimur (II Cor. III, 18).

43. Saepe etiam cogitatio necessariarum rerum ad istam vitam pertinentium, sauciat et sordidat interiorem oculum nostrum; et plerumque cor duplicat, ut ea quae videmur cum hominibus recte facere, non eo corde faciamus quo Dominus praecipit, id est, non quia eos diligimus, sed quia commodum ab eis aliquod propter necessitatem praesentis vitae adipisci volumus. Debemus autem benefacere illis propter salutem ipsorum aeternam, non propter temporale commodum nostrum. Inclinet ergo Deus cor nostrum in testimonia sua, et non in emolumentum (Psal. CXVIII, 36). Finis enim praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Qui autem propter suam in hac vita necessitatem fratri consulit, non utique charitate consulit; quia non illi, quem debet tanquam seipsum diligere, sed sibi consulit: vel potius nec sibi; quandoquidem hinc sibi facit duplex cor, quo impeditur ad videndum Deum; in qua sola visione beatitudo est certa atque perpetua.