|
44. Recte ergo sequitur, et praecipit,
qui mundando cordi nostro instat, dicens:
|
“Nolite vobis condere
thesauros in terra, ubi tinea et comestura exterminant , et ubi fures
effodiunt et furantur: thesaurizate autem vobis thesauros in coelo,
ubi neque tinea neque comestura exterminant, et ubi fures non effodiunt
nec furantur. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.”
|
|
Ergo si in terra erit cor, id est, si eo corde quisque operetur
aliquid, ut terrenum commodum adipiscatur, quomodo erit mundum, quod
in terra volutatur? Si autem in coelo, mundum erit, quia munda sunt
quaecumque coelestia. Sordescit enim aliquid, cum inferiori miscetur
naturae, quamvis in suo genere non sordidae; quia etiam de puro
argento sordidatur aurum, si misceatur: ita et animus noster
terrenorum cupiditate sordescit, quamvis ipsa terra in suo genere atque
ordine munda sit. Coelum autem hoc loco non corporeum acceperimus,
quia omne corpus pro terra habendum est. Totum enim mundum debet
contemnere, qui sibi thesaurizat in coelo. In illo ergo coelo de quo
dictum est, Coelum coeli Domino (Psal. CXIII, 16), id
est in firmamento spirituali, non enim in eo quod transiet,
constituere et collocare debemus thesaurum nostrum et cor nostrum, sed
in eo quod semper manet: coelum autem et terra transient (Matth.
XXIV, 35).
45. Et hic manifestat de mundando corde se cuncta ista praecipere,
cum dicit:
|
“Lucerna corporis tui oculus tuus est. Si ergo oculus
tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus
tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen
quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae?”
|
|
Qui locus sic
intelligendus est, ut noverimus omnia opera nostra tunc esse munda et
placere in conspectu Dei, si fiant simplici corde, id est,
intentione superna fine illo charitatis; quia et plenitudo legis
charitas (Rom. XIII, 10). Oculum ergo hic accipere debemus
ipsam intentionem qua facimus quidquid facimus: quae si munda fuerit et
recta, et illud aspiciens quod aspiciendum est; omnia opera nostra,
quae secundum eam operamur, necesse est bona sint. Quae omnia opera
totum corpus appellavit; quia et Apostolus membra nostra dicit quaedam
opera, quae improbat, et mortificanda praecipit dicens, Mortificate
ergo membra vestra quae sunt super terram, fornicationem,
immunditiam, avaritiam (Coloss. III, 5), et caetera talia.
46. Non ergo quid quisque faciat, sed quo animo faciat,
considerandum est. Hoc est enim lumen in nobis, quia hoc nobis
manifestum est bono animo nos facere quod facimus: omne enim quod
manifestatur, lumen est (Ephes. V, 13). Nam ipsa facta quae
ad hominum societatem a nobis procedunt, incertum habent exitum; et
ideo tenebras eas vocavit. Non enim novi, cum pecuniam porrigo
indigenti et petenti, quid inde aut facturus sit, aut passurus; et
fieri potest ut vel faciat ex ea, vel propter eam patiatur aliquid
mali, quod ego cum darem, non evenire voluerim, neque hoc animo
dederim. Itaque si bono animo feci, quod mihi cum facerem, notum
erat, et ideo lumen vocatur; illuminatur etiam factum meum,
qualemcumque exitum habuerit: qui exitus quoniam incertus et ignotus
est, tenebrae appellatae sunt. Si autem malo animo feci, etiam ipsum
lumen tenebrae sunt. Lumen enim dicitur, quia novit quisque quo animo
faciat, etiam cum malo animo facit: sed ipsum lumen tenebrae sunt,
quia non in superna dirigitur simplex intentio, sed ad inferiora
declinatur, et duplici corde quasi umbram facit. Si ergo lumen quod
in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae? hoc est, Si ipsa cordis
intentio, qua facis quod facis, quae tibi nota est, sordidatur
appetitu rerum terrenarum et temporalium, atque caecatur; quanto magis
ipsum factum, cujus incertus est exitus, sordidum et tenebrosum est?
quia etsi bene alicui proveniat, quod tu non recta et munda intentione
facis; quomodo tu feceris, tibi imputatur, non quomodo illi
provenerit.
|
|