|
47. Quod autem sequitur, et dicit, Nemo
potest duobus dominis servire, ad hanc ipsam intentionem referendum
est, quod consequenter exponit, dicens: Aut enim unum odio habebit,
et alterum diliget; aut alterum patietur, et alterum contemnet. Quae
verba diligenter consideranda sunt: nam qui sint duo domini, deinceps
ostendit, cum dicit, Non potestis Deo servire et mammonae. Mammona
apud Hebraeos divitiae appellari dicuntur. Congruit et punicum
nomen: nam lucrum, punice mammon dicitur. Sed qui servit mammonae,
illi utique servit, qui rebus istis terrenis merito suae perversitatis
praepositus, magistratus hujus saeculi a Domino dicitur (Joan.
XII, 31, et XIV, 30). Aut ergo hunc odio habebit homo,
et alterum diliget, id est, Deum; aut alterum patietur, et alterum
contemnet. Patitur enim durum et perniciosum dominum, quisquis servit
mammonae; sua enim cupiditate implicatus, subditur diabolo: et non
eum diligit; quis enim est qui diligat diabolum? sed tamen patitur:
sicut in majore aliqua domo, qui ancillae alienae conjunctus est,
propter cupiditatem suam duram patitur servitutem, etiam si non diligat
eum, cujus ancillam diligit.
48. Alterum autem contemnet, dixit; non, odio habebit. Nullius
enim fere conscientia Deum odisse potest : contemnit autem, id est
non timet eum, quasi de ejus bonitate securus est. Ab hac negligentia
et perniciosa securitate revocat Spiritus sanctus, cum per Prophetam
dicit, Fili, ne adjicias peccatum super peccatum, et dicas,
Miseratio Dei magna est (Eccli. V, 5, 6); et, Ignoras quia
patientia Dei ad poenitentiam te invitat (Rom. II, 4)? Cujus
enim tanta misericordia commemorari potest, quam ejus qui omnia donat
peccata conversis, et oleastrum facit participem pinguedinis olivae?
et cujus tanta severitas, quam ejus qui naturalibus ramis non
pepercit, sed propter infidelitatem fregit illos (Id. XI,
17-24)? Sed quisquis vus diligere Deum, et cavere ne
offendat, non se arbitretur duobus dominis posse servire, et
intentionem cordis sui rectam ab omni duplicitate explicet: ita enim
sentiet de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaeret illum
(Sap. I, 1).
|
|