CAPUT XV.

49. Ideo, inquit, dico vobis, non habere sollicitudinem animae vestrae quid edatis, neque corpori vestro quid induatis. Ne forte, quamvis jam superflua non quaerantur, propter ipsa necessaria cor duplicetur, et ad ipsa conquirenda nostra detorqueatur intentio, cum aliquid quasi misericorditer operamur; id est, ut cum consulere alicui videri volumus, nostrum emolumentum ibi potius, quam illius utilitatem attendamus: et ideo nobis non videamur peccare, quia non superflua, sed necessaria sunt quae consequi volumus. Dominus autem admonet ut meminerimus multo amplius nobis Deum dedisse, quod nos fecit et composuit ex anima et corpore, quam est alimentum atque tegumentum, quorum cura nos duplicare cor non vult. Nonne, inquit, anima plus est quam esca? Ut tu intelligas cum qui dedit animam, multo facilius escam esse daturum. Et corpus quam vestimentum, id est, plus est: ut similiter intelligas, eum qui corpus dedit, multo facilius daturum esse vestimentum.

50. Quo loco quaeri solet utrum ad animam cibus iste pertineat, cum anima incorporea sit, iste autem cibus corporeus. Sed animam hoc loco pro ista vita positam noverimus, cujus retinaculum est alimentum istud corporeum. Secundum hanc significationem dictum est etiam illud: Qui amat animam suam, perdet illam (Joan. XII, 25). Quod nisi de hac vita acceperimus, quam oportet pro regno Dei perdere, quod potuisse Martyres claruit, contrarium hoc praeceptum erit illi sententiae qua dictum est:

“Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum faciat”

(Matth. XVI, 26)?

51.

“Respicite, inquit, volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea; et Pater vester coelestis pascit illa: nonne vos pluris estis illis?”

id est, carius vos valetis. Quia utique rationale animal, sicuti est homo, sublimius ordinatum est in rerum natura, quam irrationabilia, sicut sunt aves.

“Quis autem, vestrum curans, inquit, potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis?”

id est, cujus potestate atque dominatu factum est ut ad hanc staturam corpus vestrum perduceretur, ejus providentia etiam vestiri potest; non autem vestra cura factum esse ut ad hanc staturam veniret corpus vestrum, ex hoc intelligi potest, quod si curetis, et velitis adjicere unum cubitum huic staturae, non potestis: illi ergo etiam tegendi corporis curam relinquite, cujus videtis cura factum esse ut tantae staturae corpus habeatis.

52. Dandum autem erat etiam documentum propter vestimentum, sicut datum est propter alimentum. Itaque sequitur, et dicit:

“Considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant neque nent: dico autem vobis quia nec Salomon in omni gloria sua sic vestitus est ut unum ex his. Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis ergo vos, modicae fidei?”

Sed ista documenta non sicut allegoriae discutienda sunt, ut quaeramus quid significent aves coeli, aut lilia agri; posita sunt enim, ut de rebus minoribus majora persuaderentur: sicuti illud est de judice qui nec Deum timebat, nec hominem reverebatur, et tamen saepe interpellanti viduae cessit, ut ejus causam consideraret; non propter pietatem aut humanitatem, sed ne taedium pateretur. Non enim ullo modo ille injustus judex personam Dei allegorice sustinet: sed tamen quantum Deus, qui bonus est et justus. curet deprecantes se, hinc conjici Dominus voluit, quod nec injustus homo eos qui illum assiduis precibus tundunt, vel propter taedium devitandum, potest contemnere (Luc. XVIII, 2-8).