|
53.
|
“Nolite ergo, inquit, solliciti
esse, dicentes. Quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur:
haec enim omnia Gentes quaerunt. Scit enim Pater vester quia horum
omnium indigetis. Quaerite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus,
et haec omnia apponentur vobis.”
|
|
Hic manifestissime ostendit non haec
esse appetenda, tanquam talia bona nostra, ut propter ipsa debeamus
bene facere, si quid facimus, sed tamen esse necessaria. Quid enim
intersit inter bonum quod appetendum est, et necessarium quod sumendum
est, hac sententia declaravit, cum ait,
|
“Quaerite primum regnum
Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis.”
|
|
Regnum ergo
et justitia Dei bonum nostrum est, et hoc appetendum, et ibi finis
constituendus, propter quod omnia faciamus quaecumque facimus. Sed
quia in hac vita militamus, ut ad illud regnum pervenire possimus,
quae vita sine his necessariis agi non potest;
inquit,
|
“sed vos regnum Dei et justitiam ejus primum
quaerite.”
|
|
Cum enim dixit illud
significavit quia hoc
posterius quaerendum est, non tempore, sed dignitate: illud tanquam
bonum nostrum, hoc tanquam necessarium nostrum; necessarium autem
propter illud bonum.
54. Neque enim, verbi gratia, ideo debemus evangelizare, ut
manducemus; sed ideo manducare, ut evangelizemus: nam si propterea
evangelizamus, ut manducemus, vilius habemus Evangelium quam cibum;
et erit jam bonum nostrum in manducando, necessarium autem in
evangelizando. Quod etiam Apostolus prohibet, cum dicit licere sibi
quidem, et permissum esse a Domino, ut qui Evangelium annuntiant,
de Evangelio vivant, id est, de Evangelio habeant ea quae huic vitae
sunt necessaria; sed tamen se non esse abusum hac potestate. Erant
enim multi qui occasionem habere cupiebant acquirendi et vendendi
Evangelium, quibus cam volens amputare Apostolus, manibus suis
victum suum toleravit (Act. XX, 34). De his enim alio loco
dicit,
|
“Ut amputem occasionem, iis qui quaerunt occasionem”
|
|
(II
Cor. XI, 12). Quanquam etiam si, ut caeteri boni apostoli,
permissu Domini de Evangelio viveret, non ideo in eo victu
constitueret finem evangelizandi, sed magis ipsius victus sui finem in
Evangelio collocaret: id est, ut superius dixi, non ideo
evangelizaret, ut perveniret ad cibum, et si qua sunt alia
necessaria; sed ideo ista sumeret, ut illud impleret, ne non volens,
sed necessitate evangelizaret. Hoc enim improbat, cum dicit:
|
“Nescitis quoniam qui in templo operantur, quae de templo sunt
edunt; et qui altario deserviunt, altario compartiuntur: sic et
Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio
vivere: ego autem nullius horum usus sum.”
|
|
Hinc ostendit permissum
esse, non jussum; alioquin contra praeceptum Domini fecisse
tenebitur. Deinde sequitur, et dicit:
|
“Non autem scripsi haec, ut
ita fiant in me. Bonum est mihi magis mori, quam gloriam meam
quisquam inanem faciat.”
|
|
Hoc dixit, quia jam statuerat, propter
quosdam occasionem quaerentes, manibus suis victum transigere. Si
enim evangelizavero, inquit, non est mihi gloria: id est, si
evangelizavero, ut ista fiant in me, id est, si propterea
evangelizavero, ut ad illa perveniam, et finem Evangelii in cibo et
potu et vestitu collocavero. Sed quare non est ei gloria? Necessitas
enim, inquit, mihi incumbit; id est, ut ideo evangelizem, quia unde
vivam non habeo, aut ut acquiram temporalem fructum de praedicatione
aeternorum: sic enim jam necessitas erit in Evangelio, non voluntas.
Vae enim mihi est, inquit, si non evangelizavero. Sed quomodo debet
evangelizare? Scilicet ut in ipso Evangelio et in regno Dei ponat
mercedem: ita enim potest non coactus evangelizare, sed volens. Si
enim volens, inquit, hoc facio, mercedem habeo; si autem invitus,
dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 13-17): id est,
si coactus inopia carum rerum, quae temporali vitae sunt necessariae,
praedico Evangelium, alii per me habebunt mercedem Evangelii, qui
Evangelium ipsum me praedicante diligent; ego autem non habebo, quia
non ipsum Evangelium diligo, sed ejus pretium in illis temporalibus
constitutum. Quod nefas est fieri, ut non tanquam filius ministret
quisque Evangelium, sed tanquam servus cui dispensatio credita est;
ut tanquam alienum eroget, nihil inde ipse accipiat praeter cibaria,
quae non de participatione regni, sed ad sustentaculum miserae
servitutis dantur extrinsecus. Quanquam alio loco et dispensatorem se
dicat. Potest enim et servus in filiorum numerum adoptatus, eam rem
in qua cohaeredis sortem meruit, fideliter dispensare participibus
suis. Sed nunc ubi ait, Si autem invitus, dispensatio mihi credita
est; talem dispensatorem intelligi voluit, qui alienum dispensat,
unde ipse nihil accipiat.
55. Ergo quaecumque res propter aliud aliquid quaeritur, sine dubio
inferior est, quam id propter quod quaeritur: et ideo illud primum est
propter quod istam rem quaeris, non ista res quam propter illud
quaeris. Quapropter si Evangelium et regnum Dei propter cibum
quaerimus, priorem facimus cibum, et posterius regnum Dei; ita ut si
non desit cibus non quaeramus regnum Dei: hoc est primum quaerere
cibum, et deinde regnum Dei, id est, hoc priore loco ponere, illud
posteriore. Si autem ideo quaeramus cibum, ut habeamus regnum Dei,
facimus quod dictum est, Quaerite primum regnum Dei et justitiam
ejus, et haec omnia apponentur vobis.
|
|