CAPUT XVII.

56. Quaerentibus enim primum regnum et justitiam Dei, id est, hoc praeponentibus caeteris rebus, ut propter hoc caetera quaeramus, non debet subesse sollicitudo ne illa desint quae huic vitae propter regnum Dei sunt necessaria. Dixit enim superius, Scit Pater vester quod horum omnium indigetis. Et ideo cum dixisset, Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, non dixit, Deinde ista quaerite; quamvis sint necessaria: sed ait, haec omnia apponentur vobis, id est consequentur, si illa quaeratis, sine ullo vestro impedimento: ne cum ista quaeritis, illinc avertamini; aut ne duos fines constituatis, ut et regnum Dei propter se appetatis, et ista necessaria; sed haec potius propter illud: ita vobis non deerunt. Quia duobus dominis servire non potestis. Duobus autem dominis servire conatur, qui et regnum Dei pro magno bono appetit, et haec temporalia. Non poterit autem simplicem habere oculum, et uni Domino Deo servire, nisi quaecumque sunt caetera, si sunt necessaria, propter hoc unum assumat, id est propter regnum Dei. Sicut autem omnes militantes accipiunt annonam et stipendium, sic omnes evangelizantes accipiunt victum et tegumentum. Sed non omnes propter salutem reipublicae militant, sed propter illa quae accipiunt: sic et non omnes propter salutem Ecclesiae ministrant Deo, sed propter haec temporalia, quae tanquam annonam et stipendia consequantur; aut et propter hoc, et propter illud. Sed supra jam dictum est, Non potestis duobus dominis servire. Ergo simplici corde tantummodo propter regnum Dei debemus operari bonum ad omnes; non autem in hac operatione, vel solam, vel cum regno Dei mercedem, temporalium cogitare: quorum omnium temporalium nomine crastinum posuit, dicens, Nolite cogitare de crastino . Non enim dicitur crastinus dies, nisi in tempore, ubi praeterito succedit futurum. Ergo cum aliquid boni operamur, non temporalia, sed aeterna cogitemus: tunc erit illud bonum et perfectum opus. Crastinus enim dies, inquit, sollicitus erit sibi ipsi: id est ut cum oportuerit sumas cibum vel potum, vel indumentum, cum ipsa scilicet necessitas urgere coeperit. Aderunt enim haec, quia novit Pater noster quod horum omnium indigeamus. Sufficit enim, inquit, diei malitia sua: id est, sufficit quod ista sumere urgebit ipsa necessitas. Quam propterea malitiam nominatam arbitror, quia poenalis est nobis: pertinet enim ad hanc fragilitatem et mortalitatem, quam peccando meruimus . Huic ergo poenae temporalis necessitatis noli addere aliquid gravius, ut non solum patiaris harum rerum indigentiam, sed etiam propter hanc explendam milites Deo.

57. Hoc autem loco vehementer cavendum est, ne forte cum viderimus aliquem servum Dei providere ne ista necessaria desint, vel sibi, vel eis quorum sibi cura commissa est, judicemus eum contra praeceptum Domini facere, et de crastino esse sollicitum. Nam et ipse Dominus, cui ministrabant Angeli (Matth. IV, 11), tamen propter exemplum, ne quis postea scandalum pateretur, cum aliquem servorum ejus animadvertisset ista necessaria procurare, loculos habere dignatus est cum pecunia , unde usibus necessariis quidquid opus fuisset praeberetur: quorum loculorum custos et fur, sicut scriptum est, Judas fuit, qui eum tradidit (Joan. XII, 6). Sicut et apostolus Paulus potest videri de crastino cogitasse, cum dixit:

“De collectis autem in sanctos, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite: secundum unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat thesaurizans, quod ei placuerit, ut non cum venero, tunc collectae fiant. Cum autem advenero, quoscumque probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem: quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. Veniam autem ad vos, cum Macedoniam transiero; nam Macedoniam pertransibo: apud vos autem forsitan remanebo, vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis quocumque iero. Nolo enim vos nunc in transitu videre: spero enim me aliquod temporis manere apud vos, si permiserit Dominus. Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten”

(I Cor. XVI, 1-8). Item in Actibus Apostolorum scriptum est, ea quae ad victum sunt necessaria, procurata esse in futurum propter imminentem famem. Sic enim legimus:

“In illis autem diebus descenderunt ab Jerosolymis prophetae Antiochiam, eratque magna exsultatio. Congregatis autem nobis, surgens unus ex illis nomine Agabus, significabat per Spiritum, famem magnam futuram in universo mundo, quae et facta est sub Claudio Caesare. Discentium autem ut quisque abundabat, statuerunt unusquisque eorum in ministerium mittere presbyteris habitantibus in Judaea fratribus, qui et miserunt per manum Barnabae et Sauli”

(Act. XI, 27-30). Et quod naviganti eidem apostolo Paulo imposita sunt utensilia, quae offerebantur (Id. XXVIII, 10), non ad unum tantum diem videtur victus esse procuratus. Et quod idem scribit, Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret operans manibus suis bonum, ut habeat unde tribuere cui opus est (Ephes. IV, 28): male intelligentibus non videtur servare praeceptum Domini, quod ait, Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea; et, Considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant neque nent; cum istis praecipit ut laborent, operantes manibus suis, ita ut habeant quod etiam aliis possint tribuere. Et quod saepe de scipso dicit, quod manibus suis operatus sit, ne quem gravaret (I Thess. II, 9, et II Thess. III, 8); et de illo scriptum est quod conjunxerit se Aquilae propter artis similitudinem, ut simul operarentur unde victum transigerent (Act. XVIII, 2, 3): non videtur imitatus aves coeli et lilia agri. His et hujusmodi Scripturarum locis, satis apparet Dominum nostrum non hoc improbare, si quis humano more ista procuret; sed si quis propter ista Deo militet, ut in operibus suis non regnum Dei, sed istorum acquisitionem intucatur.

58. Ad hanc ergo regulam hoc totum praeceptum redigitur, ut etiam in istorum provisione regnum Dei cogitemus, in militia vero regni Dei ista non cogitemus. Ita enim etiamsi aliquando defuerint, quod plerumque propter exercitationem nostram Deus sinit, non solum non debilitant propositum nostrum, sed etiam examinatum probatumque confirmant.

“Gloriamur enim, inquit, in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis”

(Rom. V, 3-5). In commemoratione autem tribulationum ac laborum suorum idem apostolus non tantum in carceribus et naufragiis, atque hujusmodi multis molestiis, sed etiam in fame et siti, in frigore et nuditate se laborasse commemorat (II Cor. XI, 23-27). Quod cum legimus, non aestimemus Domini promissa titubasse, ut famem ac sitim et nuditatem pateretur Apostolus, quaerens regnum et justitiam Dei, cum dictum sit nobis, Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis: quandoquidem ista sicut adjutoria novit ille medicus, cui semel nos totos commisimus, et a quo habemus promissionem vitae praesentis et futurae, quando apponat, quando detrahat, sicut nobis judicat expedire; quos et consolandos et exercendos in hac vita, et post hanc vitam in perpetua requie stabiliendos atque firmandos gubernat, ac dirigit. Non enim et homo, cum plerumque jumento suo cibaria detrahit, deserit illud cura sua, ac non potius curando haec facit.