|
59. Et quoniam cum ista vel procurantur
in futurum, vel si causa non est quare illa impendas, reservantur,
incertum est quo animo fiat, cum possit simplici corde fieri, possit
et duplici, opportune hoc loco subjecit: Nolite judicare, ne
judicetur de vobis: in quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de
vobis; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Hoc loco
nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta quae dubium est
quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur. Quod enim scriptum
est, Ex fructibus eorum cognoscetis eos, de manifestis dictum est,
quae non possunt bono animo fieri: sicut sunt stupra, vel
blasphemiae, vel furta, vel ebriositates, et si qua sunt talia, de
quibus nobis judicare permittitur, dicente Apostolo, Quid enim mihi
de iis qui foris sunt judicare? Nonne de iis qui intus sunt vos
judicatis (I Cor. V, 12)? De genere autem ciborum, quia
possunt bono animo et simplici corde sine vitio concupiscentiae
quicumque humani cibi indifferenter sumi, prohibet idem apostolus
judicari eos qui carnibus vescebantur et vinum bibebant, ab eis qui se
ab hujusmodi alimentis temperabant: Qui manducat, inquit, non
manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non
judicet. Ibi etiam ait: Tu quis es, qui judices alienum servum?
domino suo stat, aut cadit (Rom. XIV, 3, 4). De talibus
enim rebus quae possunt bono et simplici et magno animo fieri, quamvis
possint etiam non bono, volebant illi cum homines essent, in occulta
cordis ferre sententiam, de quibus solus Deus judicat.
60. Ad hoc pertinet etiam illud quod alio loco dicit: Nolite ante
tempus quidquam judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et
illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes
cordis: et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5).
Sunt ergo quaedam facta media, quae ignoramus quo animo fiant, quia
et bono et malo fieri possunt, de quibus temerarium est judicare,
maxime ut condemnemus. Horum autem veniet tempus ut judicentur, cum
Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit
cogitationes cordis. Item alio loco dicit idem apostolus: Quorumdam
hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium; quaedam
autem et subsequuntur. Manifesta ea dicit, de quibus clarum est quo
animo fiant: haec praecedunt ad judicium; id est, quia si fuerit ista
subsecutum judicium, non est temerarium. Subsequuntur autem illa quae
occulta sunt; quia nec ipsa latebunt tempore suo. Sic et de bonis
factis intelligendum est. Nam ita subjungit: Similiter et facta bona
manifesta sunt; et quaecumque aliter se habent, abscondi non possunt
(I Tim. V, 24, 25). De manifestis ergo judicemus; de
occultis vero Deo judicium relinquamus: quia et ipsa abscondi non
possunt, sive mala sive bona, cum tempus advenerit quo manifestentur.
61. Duo sunt autem in quibus temerarium judicium cavere debemus;
cum incertum est quo animo quidque factum sit, vel cum incertum est
qualis futurus sit qui nunc vel bonus vel malus apparet. Si ergo
quispiam, verbi gratia, conquestus de stomacho jejunare noluit, et tu
id non credens edacitatis id vitio tribueris, temere judicabis. Item
si manifestam edacitatem ebriositatemque cognoveris, et ita
reprehenderis quasi nunquam ille possit corrigi atque mutari,
nihilominus temere judicabis. Non ergo reprehendamus ea quae nescimus
quo animo fiant; neque ita reprehendamus quae manifesta sunt, ut
desperemus sanitatem; et vitabimus judicium de quo nunc dicitur,
Nolite judicare, ne judicetur de vobis.
62. Potest autem movere quod ait, In quo enim judicio
judicaveritis, judicabitur de vobis; et in qua mensura mensi
fueritis, in ea remetietur vobis. Numquid enim si nos judicio
temerario judicaverimus, temere etiam de nobis Deus judicabit? aut
numquid si in mensura iniqua mensi fuerimus, et apud Deum iniqua
mensura est unde nobis remetietur? nam et mensurae nomine ipsum
judicium significatum arbitror. Nullo modo Deus vel temere judicat,
vel iniqua mensura cuiquam rependit: sed hoc dictum est, quoniam
temeritas qua punis alium, eadem ipsa te puniat necesse est. Nisi
forte arbitrandum est quod iniquitas ei noceat aliquid in quem
procedit, ei autem nihil a quo procedit: imo vero saepe nihil nocet
ei, qui patitur injuriam, ei autem qui facit necesse est ut noceat.
Quid enim nocuit martyribus iniquitas persequentium? ipsis autem
persecutoribus plurimum. Quia etsi aliqui eorum correcti sunt, eo
tamen tempore quo persequebantur, excaecabat illos malitia eorum. Sic
et temerarium judicium pierumque nihil nocet ei de quo temere
judicatur; ei autem qui temere judicat, ipsa temeritas necesse est ut
noceat. Ista regula etiam illud dictum arbitror: Omnis qui
percusserit gladio, gladio morietur (Matth. XXVI, 52).
Quam multi enim gladio percutiunt, nec tamen gladio moriuntur, sicut
neque ipse Petrus? Sed ne istum venia peccatorum talem evasisse
poenam quis putet, quanquam nihil absurdius, quam ut majorem putet
gladii poenam esse potuisse, quae Petro non accidit, quam crucis quae
accidit: quid tamen de latronibus dicturus est, qui cum Domino
crucifixi sunt; quia et ille qui meruit veniam, posteaquam crucifixus
est meruit (Luc. XXIII, 33-43), et alter omnino non
meruit? An forte omnes quos occiderant, crucifixerant; et propterea
hoc etiam ipsi pati meruerunt? Ridiculum est hoc putare. Quid ergo
aliud dictum est, Omnis enim qui gladio percusserit, gladio
morietur, nisi quia ipso peccato anima moritur, quodcumque
commiserit?
|
|