CAPUT XIX.

63. Et quoniam de temerario et iniquo judicio nos hoc loco Dominus monet: vult enim ut simplici corde et in unum Deum intento faciamus quaecumque facimus; et multa incertum est quo corde fiant, de quibus judicare temerarium est; maxime autem hi temere judicant de incertis, et facile reprehendunt, qui magis amant vituperare et damnare, quam emendare atque corrigere; quod vitium vel superbiae est, vel invidentiae: consequenter subjecit, et dicit, Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides? Ut si forte, verbi gratia, ira ille peccavit, tu odio reprehendas: quantum autem inter festucam et trabem, quasi tantum inter iram distat et odium. Odium enim est ira inveterata, quasi quae vetustate ipsa tantum robur acceperit, ut merito appelletur trabes. Fieri autem potest ut si irascaris homini, velis eum corrigi; si autem oderis hominem, non potes eum velle corrigere.

64. Quomodo enim dicis fratri tuo, Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabes est in oculo tuo? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui: id est, primum abs te expelle odium, et deinde poteris jam eum quem diligis, emendare. Et bene ait, Hypocrita. Accusare enim vitia, officium est bonorum virorum et benevolorum: quod cum mali faciunt, alienas partes agunt; sicut hypocritae, qui tegunt sub persona quod sunt, et ostentant in persona quod non sunt. Hypocritarum ergo nomine simulatores acceperis. Et est vere multum cavendum et molestum simulatorum genus, qui cum omnium vitiorum accusationes odio et livore suscipiant, etiam consultores videri se volunt. Et ideo pie cauteque vigilandum est, ut, cum aliquem reprehendere vel objurgare nos necessitas coegerit, primum cogitemus utrum tale sit vitium, quod nunquam habuimus, vel quo jam caruimus: et si nunquam habuimus, cogitemus nos homines esse, et habere potuisse; si vero habuimus, et non habemus, tangat memoriam communis infirmitas, ut illam reprehensionem aut objurgationem non odium, sed misericordia praecedat: ut sive ad correctionem ejus, propter quem id facimus, sive ad perversionem valuerit (nam incertus est exitus), nos tamen de simplicitate oculi nostri securi simus. Si autem cogitantes nosmetipsos invenerimus in eo esse vitio, in quo est ille quem reprehendere parabamus, non reprehendamus, neque objurgemus: sed tamen congemiscamus; et non illum ad obtemperandum nobis, sed ad pariter conandum invitemus.

65. Nam et illud quod dicit Apostolus,

“Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem; his qui sub Lege sunt, quasi sub Lege, cum non sim ipse sub Lege, ut eos qui sub Lege erant lucrifacerem; his qui sine Lege sunt, quasi sine Lege, cum sine lege Dei non sim, sed sim in lege Christi, ut lucrifacerem eos qui sine Lege sunt. Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem:”

non utique simulatione faciebat, quemadmodum quidam intelligi volunt, ut eorum detestanda simulatio tanti exempli auctoritate muniatur; sed hoc faciebat charitate; qua ejus infirmitatem, cui volebat subvenire, tanquam suam cogitabat. Hoc enim et praestruit dicendo: Cum enim liber sim ex omnibus, me omnium servum feci, ut plures lucrifacerem (I Cor. IX, 19-22). Quod ut intelligas non simulatione, sed charitate fieri, qua infirmis hominibus tanquam nos simus compatimur, ita monet alio loco, dicens: Vos in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite invicem (Galat. V, 13). Quod fieri non potest, nisi alterius infirmitatem quisque habeat quasi suam, ut eam aequanimiter ferat, donec ab ea liberetur ille cujus curat salutem.

66. Raro ergo et in magna necessitate objurgationes adhibendae sunt, ita tamen ut etiam in his ipsis non nobis, sed Deo ut serviatur instemus. Ipse est enim finis: ut nihil duplici corde faciamus, auferentes trabem de oculo nostro, invidentiae, vel malitiae, vel simulationis, ut videamus ejicere festucam de oculo fratris. Videbimus enim eam oculis columbae, quales in sponsa Christi praedicantur (Cant. IV, 1), quam sibi elegit Deus gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam (Ephes. V, 27), id est mundam et simplicem .