|
5. Cum ergo facis eleemosynam, inquit, noli
tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in
vicis, ut glorificentur ab hominibus. Noli, inquit, sic velle
innotescere, ut hypocritae. Manifestum est autem hypocritas non quod
oculis praetendunt hominum, id etiam corde gestare. Sunt enim
hypocritae simulatores, tanquam pronuntiatores personarum alienarum,
sicut in theatricis fabulis. Non enim qui agit partes Agamemnonis in
tragoedia, verbi gratia, sive alicujus alterius ad historiam vel
fabulam quae agitur pertinentis, vere ipse est; sed simulat eum, et
hypocrita dicitur. Sic in Ecclesia, vel in omni vita humana,
quisquis se vult videri quod non est, hypocrita est. Simulat enim
justum, non exhibet; quia totum fructum in laude hominum ponit, quam
possunt etiam simulantes percipere, dum fallunt eos quibus videntur
boni, ab eisque laudantur. Sed tales ab inspectore cordis Deo
mercedem non accipiunt, nisi fallaciae supplicium: ab hominibus
autem, inquit, perceperunt mercedem suam; rectissimeque his dicetur,
Recedite a me, operarii dolosi: nomen meum habuistis, sed opera mea
non fecistis. Illi ergo perceperunt mercedem suam, qui non ob aliud
eleemosynam faciunt, nisi ut glorificentur ab hominibus: non si
glorificentur ab hominibus, sed si ideo faciant ut glorificentur,
sicut superius tractatum est. Laus enim humana non appeti a recte
faciente, sed subsequi debet recte facientem: ut illi proficiant, qui
etiam imitari possunt quod laudant; non ut hic putet aliquid eos sibi
prodesse, quem laudant.
6. Te autem faciente eleemosynam, non sciat sinistra tua quid faciat
dextera tua. Si intellexeris sinistram infideles dici, videbitur
nulla esse culpa, placere fidelibus velle: cum prorsus nihilominus in
quorumlibet hominum laude fructum et finem boni operis constituere
prohibeamur. Quod autem ad id pertinet ut te imitentur, quibus recte
facta tua placuerint, non tantum fidelibus, sed etiam infidelibus
exhibendum est, ut laudandis bonis operibus nostris Deum honorent, et
veniant ad salutem. Si autem sinistram inimicum putaveris, ut nesciat
inimicus tuus cum eleemosynam facis; cur ipse Dominus inimicis
Judaeis circumstantibus misericorditer sanavit homines? cur apostolus
Petrus, sanato eo quem ad portam Speciosam, debilem miseratus est,
etiam iras inimicorum in se atque in alios Christi discipulos pertulit
(Act. III, IV)? Deinde si non oportet scire inimicum, cum
eleemosynam facimus, quomodo cum ipso inimico faciemus, ut illud
impleamus praeceptum, Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, si
sitierit, potum da illi (Prov. XXV, 21)?
7. Tertia solet esse carnalium opinio, tam absurda et ridenda, ut
non eam commemorarem, nisi expertus essem non paucos eo errore
detineri, qui dicunt sinistrae nomine uxorem significari: ut quoniam
in re familiari tenaciores pecuniarum solent esse feminae, lateat eas
cum aliquid misericorditer viri earum egenis impendunt propter
domesticas lites. Quasi vero soli viri christiani sint, et non hoc
praeceptum etiam feminis datum sit. Cui ergo sinistrae jubetur femina
occultare opus misericordiae suae? An etiam vir sinistra erit
feminae? quod absurdissime dicitur. Aut si quispiam putat invicem
sibi sinistras esse; si ab altero ita erogetur aliquid de re
familiari, ut sit contra alterius voluntatem, non erit christianum
tale conjugium: sed necesse est ut quisquis eorum eleemosynam facere
voluerit ex praecepto Dei, quemcumque adversum habuerit, inimicus sit
praecepto Dei, et ideo inter infideles deputetur: praeceptum est
autem de talibus, ut bona sua conversatione ac moribus lucrifaciat
uxorem maritus fidelis, vel maritum mulier fidelis; quapropter non
sibi debent occultare bona opera sua, quibus invitandi sunt ad
invicem, ut alter alterum possit ad christianae fidei communionem
invitare. Nec furta facienda sunt, ut promereatur Deus. Quod si
occultandum est aliquid, quamdiu alterius infirmitas aequo animo id non
potest sustinere, quod tamen non injuste atque illicite fit; non tamen
ipsam nunc sinistram significari totius capituli consideratione facile
apparet, in qua simul invenietur quam sinistram vocet.
8. Cavete, inquit, facere justitiam vestram coram hominibus ut
videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum
qui in coelis est. Generaliter hic justitiam nominavit, deinde
particulariter exsequitur. Est enim pars aliqua justitiae opus quod
per eleemosynam fit, et ideo connectit dicendo, Cum ergo facis
eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in
synagogis et in vicis, ut glorificentur ab hominibus. Ad hoc respicit
quod superius ait, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus,
ut videamini ab eis. Quod autem sequitur, Amen dico vobis,
perceperunt mercedem suam, ad illud respicit quod supra posuit,
Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis
est. Deinde sequitur, Te autem faciente eleemosynam. Cum dicit,
Te autem, quid aliud dicit, quam, Non quomodo illi? Quid ergo
mihi jubet? Te autem faciente, inquit, eleemosynam, non sciat
sinistra tua quid faciat dextera tua. Ergo illi sic faciunt, ut sciat
sinistra eorum quid faciat dextera eorum. Quod igitur in illis
culpatum est, hoc tu facere vetaris. In illis autem hoc culpatum
est, quod ita faciunt ut laudes hominum quaerant. Quapropter nihil
consequentius sinistra videtur significare, quam ipsam delectationem
laudis. Dextera autem significat intentionem implendi praecepta
divina. Cum itaque conscientiae facientis eleemosynam miscet se
appetitio laudis humanae, fit sinistra conscia operis dexterae:
Nesciat ergo sinistra tua quid faciat dextera tua, id est, non se
misceat conscientiae tuae laudis humanae appetitio, cum in eleemosyna
facienda divinum praeceptum contendis implere.
9. Ut sit eleemosyna tua in abscondito. Quid est, in abscondito,
nisi in ipsa bona conscientia, quae humanis oculis demonstrari non
potest, nec verbis aperiri? Quandoquidem multi multa mentiuntur.
Quapropter si dextera intrinsecus agit in abscondito, ad sinistram
pertinent omnia exteriora, quae sunt visibilia et temporalia. Sit
ergo eleemosyna tua in ipsa conscientia tua, ubi multi eleemosynam
faciunt bona voluntate, etiam si pecuniam, vel si quid aliud, quod
inopi largiendum est, non habent. Multi autem foris faciunt, et
intus non faciunt qui vel ambitione, vel alicujus rei temporalis gratia
volunt misericordes videri, in quibus sola sinistra operari existimanda
est. Item alii quasi medium inter utrosque locum tenent, ut et
intentione quae in Deum est eleemosynam faciant, et tamen inserat se
huic optimae voluntati nonnulla etiam laudis vel cujusce rei fragilis et
temporalis cupiditas. Sed Dominus noster multo vehementius prohibet
solam sinistram in nobis operari, quando etiam misceri eam vetat
operibus dexterae: ut scilicet non modo sola temporalium rerum
cupiditate caveamus eleemosynam facere; sed nec ita in hoc opere
attendamus Deum, ut sese misceat vel adjungat exteriorum appetitio
commodorum. Agitur enim de corde mundando, quod nisi fuerit simplex,
mundum non erit. Simplex autem quomodo erit si duobus dominis servit,
nec una intentione rerum aeternarum purificat aciem suam, sed eam
mortalium quoque fragiliumque rerum amore obnubilat? Sit ergo
eleemosyna tua in abscondito; et Pater tuus qui videt in abscondito
reddet tibi. Rectissime omnino et verissime. Si enim praemium ab eo
exspectas qui conscientiae solus inspector est, sufficiat tibi ad
promerendum praemium ipsa conscientia. Multa latina exemplaria sic
habent, Et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi palam:
sed quia in graecis, quae priora sunt, non invenimus, palam , non
putavimus hinc esse aliquid disserendum.
|
|