CAPUT XX.

67. Sed quoniam potest nonnullos Dei praeceptis obtemperare cupientes nomen simplicitatis decipere, ut sic putent vitiosum esse aliquando verum occultare, quomodo vitiosum est aliquando falsum dicere, atque hoc modo aperiendo ea quae hi quibus aperiuntur sustinere non possunt, amplius noceant quam si ea penitus semperque occultarent, rectissime subjungit: Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos. Quia et Dominus quamvis nihil mentitus sit, vera tamen aliqua occultare se ostendit, dicens: Adhuc multa habeo vobis dicere; sed adhuc non potestis illa portare (Joan. XVI, 12). Et apostolus Paulus: Non potui, inquit, vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis: sed neque nunc potestis; adhuc enim estis carnales (I Cor. III, 1, 2).

68. In hoc autem praecepto quo prohibemur sanctum dare canibus, et mittere ante porcos margaritas nostras, diligenter quaerendum est quid sit sanctum, quid margaritae, quid canes, quid porci. Sanctum est, quod violare atque corrumpere nefas est: cujus utique sceleris conatus et voluntas tenetur rea, quamvis illud sanctum natura inviolabile atque incorruptibile maneat. Margaritae autem, quaecumque spiritualia magni aestimanda sunt; et quia in abdito latent, tanquam de profundo cruuntur, et allegoriarum integumentis quasi apertis conchis inveniuntur. Licet itaque intelligi quod una eademque res et sanctum et margarita dici potest: sed sanctum ex eo quod non debet corrumpi, margarita ex eo quod non debet contemni. Conatur autem quisque corrumpere quod non vult esse integrum: contemnit vero quod vile ducit, et quasi infra se esse existimat; et ideo calcari dicitur quidquid contemnitur. Quapropter canes quoniam insiliunt ad dilacerandum, quod autem dilacerant integrum esse non sinunt; Nolite, inquit, sanctum dare canibus: quia etsi dilacerari et corrumpi non potest, et manet integrum atque inviolabile; illi tamen quid velint cogitandum est, qui acriter atque inimicissime resistunt, et quantum in ipsis est, si fieri possit, conantur perimere veritatem. Porci vero quamvis non ita ut canes morsu appetant, passim tamen calcando coinquinant:

“Non ergo miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos.”

Canes ergo pro oppugnatoribus veritatis, porcos pro contemptoribus positos non incongrue accipimus.

69. Quod autem ait, Conversi disrumpant vos, non ait, ipsas margaritas disrumpant. Illas enim conculcando, etiam cum convertuntur ut adhuc aliquid audiant, disrumpunt tamen eum a quo jam missas margaritas conculcaverunt. Non enim facile inveneris quid gratum ei esse possit, qui margaritas calcaverit, id est, cum magno labore divina inventa contempserit. Qui autem tales docet quomodo non disrumpatur indignando et stomachando, non video. Utrumque autem animal immundum est, et canis et porcus. Cavendum est ergo ne quid aperiatur ei qui non capit: melius enim quaerit quod clausum est, quam id quod apertum est aut infestat aut negligit. Neque vero alia causa reperitur cur ea quae manifesta et magna sunt, non accipiant praeter odium et contemptum, quorum propter unum canes, propter alterum porci nominati sunt. Quae tamen omnis immunditia rerum temporalium dilectione concipitur, id est, dilectione hujus saeculi, cui jubemur renuntiare ut mundi esse possimus. Qui ergo mundum et simplex cor habere appetit, non debet sibi reus videri, si aliquid occultat, quod ille qui occultat, capere non potest. Nec ex eo arbitrandum est licere mentiri: non enim est consequens ut cum verum occultatur, falsum dicatur. Agendum ergo primum est ut impedimenta detrahantur, quibus efficitur ut non capiat; quia utique si propter sordes non capit, mundandus est vel verbo vel opere, quantum fieri a nobis potest.

70. Quod autem Dominus noster quaedam dixisse invenitur, quae multi qui aderant, vel resistendo vel contemnendo non acceperunt; non putandus est sanctum dedisse canibus, aut margaritas misisse ante porcos: non enim dedit eis qui capere non poterant, sed eis qui poterant, et simul aderant; quos propter aliorum immunditiam negligi non oportebat. Et cum eum tentatores interrogabant, respondebatque illis, ita ut quid contradicerent non haberent, quamvis venenis suis contabescerent potius, quam illius cibo saturarentur; alii tamen qui poterant capere, ex illorum occasione multa utiliter audiebant. Hoc dixi, ne quis forte, cum interroganti respondere non potuerit, hac sententia sibi excusatus videatur, si dicat nolle se sanctum dare canibus, vel ante porcos mittere margaritas. Qui enim novit quid respondeat, debet respondere, vel propter alios, quibus desperatio suboritur, si propositam quaestionem solvi non posse crediderint: et hoc de rebus utilibus, et ad instructionem salutis pertinentibus. Multa sunt enim quae inquiri ab otiosis possunt, supervacua et inania, et plerumque noxia, de quibus tamen nonnihil dicendum est: sed hoc ipsum aperiendum et explicandum, cur inquiri talia non oporteat. De rebus ergo utilibus aliquando ad id respondendum est quod interrogamur: sicut Dominus fecit, cum eum Sadducaei de muliere interrogassent, quae septem viros habuit, cujus corum in resurrectione futura esset. Respondit enim quod in resurrectione neque uxores ducent, neque nubent, sed erunt sicut Angeli in coelis. Aliquando autem ille qui interrogat, interrogandus est aliud, quod tamen si dixerit, ipse sibi ad id quod interrogavit, respondeat: si autem dicere noluerit, non videatur iis qui adsunt injustum, si et ipse quod interrogavit, non audiat. Nam et illi qui interrogaverunt tentantes, utrum reddendum esset tributum, interrogati sunt aliud, id est, cujus haberet nummus imaginem, qui ab ipsis prolatus est; et quia dixerunt quod interrogati erant, id est, Caesaris imaginem habere nummum, ipsi sibi quodammodo responderunt id quod Dominum interrogaverant: itaque ille ex eorum responsione ita conclusit, Reddite ergo Caesari quod Caesaris est, et Deo quod Dei est (Matth. XXII, 15-34). Cum autem principes sacerdotum et seniores populi interrogassent in qua potestate illa faceret, interrogavit eos de baptismate Joannis; et cum nollent dicere, quod contra se videbant dici, de Joanne autem nihil mali dicere auderent propter circumstantes; Nec ego vobis dicam, inquit, in qua potestate haec facio (Id. XXI, 23-27): quod justissimum apparuit circumstantibus. Hoc enim se dixerunt nescire quod non nesciebant, sed dicere nolebant. Et revera justum erat ut qui sibi volebant responderi quod interrogaverant, prius ipsi facerent quod erga se fieri postulabant: quod si fecissent, ipsi sibi utique respondissent. Ipsi enim miserant ad Joannem quaerentes quis esset; vel potius ipsi missi erant sacerdotes et levitae, putantes quod ipse esset Christus, quod ille se negavit esse, et de Domino testimonium perhibuit (Joan. I, 19-27): de quo testimonio si confiteri vellent, ipsi se docerent in qua potestate illa faceret Christus; quod quasi nescientes interrogaverant, ut calumniandi aditum reperirent.