CAPUT XXI.

71. Cum igitur praeceptum esset ne sanctum detur canibus, et margaritae ante porcos mittantur, potuit auditor occurrere et dicere, conscius ignorantiae atque infirmitatis suae, et audiens praecipi sibi ne daret, quod scipsum nondum accepisse sentiebat: potuit ergo occurrere ac dicere, Quod sanctum me dare canibus, et quas margaritas me mittere ante porcos vetas, cum adhuc ea me habere non videam? opportunissime subjecit, dicens,

“Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.”

Petitio pertinet ad impetrandam sanitatem firmitatemque animi, ut ea quae praecipiuntur, implere possimus: inquisitio autem, ad inveniendam veritatem. Cum enim beata vita actione et cognitione compleatur, actio facultatem virium, contemplatio manifestationem rerum desiderat: horum ergo primum petendum, secundum quaerendum est; ut illud detur, hoc inveniatur. Sed cognitio in hac vita, viae prius quam ipsius possessionis est: sed cum quisque veram viam invenerit, perveniet ad ipsam possessionem; quae tamen pulsanti aperitur.

72. Ut ergo tria ista, id est, petitio, inquisitio, pulsatio, manifesta fiant, sub aliquo exemplo ponamus aliquem infirmis pedibus ambulare non posse: prius ergo sanandus et firmandus est ad ambulandum; et ad hoc pertinet, quod dixit, Petite. Quid autem prodest quod ambulare jam, vel etiam currere potest, si per devia itinera erraverit? secundum est ergo, ut inveniat viam quae ducit eo quo vult pervenire: quam cum tenuerit, et pervenerit ad cum ipsum locum ubi habitare vult, si clausum invenerit; neque ambulare potuisse, neque ambulasse ac pervenisse profuerit, nisi aperiatur: ad hoc ergo pertinet quod dictum est, Pulsate .

73. Magnam autem spem dedit et dat ille qui promittendo non decipit: ait enim, Omnis qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. Ergo perseverantia opus est, ut accipiamus quod petimus, et inveniamus quod quaerimus, et quod pulsamus aperiatur. Quemadmodum autem egit de volatilibus coeli et de liliis agri, ne victum nobis vestitumque desperaremus adfuturum, ut spes a minoribus ad majora consurgeret; ita et hoc loco,

“Aut quis erit, ex vobis, inquit, homo, quem si petierit filius ejus panem, numquid lapidem porriget ei? aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se?”

Quomodo mali dant bona? Sed malos appellavit dilectores adhuc saeculi hujus et peccatores. Bona vero quae dant, secundum eorum sensum bona dicenda sunt, quia haec pro bonis habent. Quanquam et in rerum natura ista bona sint, sed temporalia et ad istam vitam infirmam pertinentia: et quisquis ea malus dat, non de suo dat; Domini est enim terra et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1) qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt (Psal CXLV, 6). Quantum ergo sperandum est daturum Deum nobis bona petentibus, nec nos posse decipi, ut accipiamus aliud pro alio, cum ab ipso petimus; quando etiam nos, cum simus mali, novimus id dare quod petimur? non enim decipimus filios nostros; et qualiacumque bona damus, non de nostro, sed de ipsius damus.